CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3820     View  [Back]
Charta qua Hugo, Lugdunensis archiepiscopus, confirmat placitum inter Eduensem episcopum et monachos Cluniacenses factum, de ecclesiis de Quadrella, de Lormo, de Moncellis, etc.
Noverint presentes et futuri, quod placitum a domno Milone, Prenestino episcopo et Romanę sedis legato, inter domnum Nariodum, Eduensem episcopum, et fratres Cluniacenses factum, sed eatenus non bene custoditum, domnus Hugo, Lugdunensis archiepiscopus apud Sanctum Mammetem, ex consensu et sententia utriusque partis, reconfirmari fecit, adhibito Cabilonensi episcopo et aliis bonis viris amatoribus pacis. Jam dictus Eduensis episcopus has V ęcclesias, videlicet de Quadrella, de Lormo, de Moncellis, de Molinis, de Trevio, sicut et antiqua donatio et apostolica preceptio exigebat, de manu sua in manu domni Hugonis abbatis reliquit in jus Cluniacensis ęcclesię, ea conditione qua et alias ęcclesias Cluniacus melius habet in diocesi Eduensi. Concessit etiam idem episcopus et dedit Cluniensi cęnobio ęcclesias de quibuscumque in vita decessoris sui Aganonis episcopi vel in toto vel in parte ipsi Clunienses investituram seu donationem ipsius Aganonis nominatim habuerant. Que scilicet donatio, si necesse fuerit, testibus vel scripto roboranda erit. Privilegium autem quod jam dictus episcopus a domno papa P[aschali] obtinuerat, prefixum est ne hujus placiti diffinitioni firmitatique in quoquam obviare debeat. Signum domni Hugonis, archiepiscopi Lugdunensis. Signum Walterii, Cabilonensis episcopi. Signum Nariodi, Eduensis episcopi. S. Hubaldi, Eduensis canonici. S. Rostanni, archidiaconi Lugdunensis. S. Siguini, Eduensis decani, et multi alii testes.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung