CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3821     View  [Back]
Notitia werpitionis monachis Cluniacensibus ab Humberto de Castellione in placito factæ jurium omnium quæ ipse habebat apud Cavariacum.
Quoniam ea quæ scripturę mandantur certius veriusque posterorum noticię reservantur, volumus ut presentium ac futurorum universitas agnoscat concordiam placiti quę de loco Cavariaci facta est inter fratres Cluniacenses et [H]umbertum de Castellione. Humbertus autem iste accepit uxorem filiam videlicet Berardi de Luseiaco; qua ex causa surrexit in Cavariacum, ęstimans se posse quasdam ibi malas consuetudines exercere, quas Berardus ille in vita sua finierat; unde tandem post multas retractationes, saniori consilio ad se rediens, in presentia domni Hugonis, Cluniacensis abbatis, apud Berziacum villam venit, hujus rei racionem executurus. Quo in loco Berardus de Sendraens, prudens homo ac plenus dierum, super verpitione quam predictus Berardus de Luseiaco fecerat, verum sicut ipse viderat et audierat retulit testimonium, coram multis, tam laicis quam monachis suo loco nominandis, in presentia jam dicti Hugonis abbatis et ejusdem Humberti de Castellione. Testimonium vero haberetur hujus modi, quia Berardus de Luseiaco et prius in vita sua et postmodum ad finem ductus, donavit et omnino finivit Deo et beato Petro ad locum Cluniacum, unum receptum quem in Cavariaco exigebat, omnesque malas consuetudines ac depredationes, seu torturas quas ibi per se vel per suos exercebat, funditus verpivit et absolvit. Quid plura? Nichil penitus ibidem vel sibi vel posteritati suę juste seu injuste exigendum amplius retinuit, nisi tantum vardam et malefactorum justiciam, quam se ibi habere fatebatur; contestans ne aliquis de projenie sua, quod ipse finierat, presumeret appetere seu aliud deinceps apponere. Justiciæ autem quam querebat tenor, attestante coram omnibus predicto Berardo de Sendraens, hujusmodi erat: ut si monachus ejusdem obędientię procurator de aliquo adversario seu latrone vel malefactore justiciam sibi quereret, plenarie eam ipsi faceret, et tunc jam ejusdem justicię leges et placita inter obędientiarium et seniorem de Luseiaco per medium esse deberent. Si quis etiam latro, videlicet qui de hominibus Sancti Petri non esset, in foro Cavariaci furtum faciens, vel ab ipso domino de Luseiaco seu ab ipso preposito, scilicet de Luseiaco, deprehenderetur, eodem modo, videlicet medio, ab eo justiciaretur. De hominibus autem Sancti Petri, tam interioribus quam exterioribus, nulla umquam ad eum justicia pertinebit. Sed hactenus de Berardo. Audiens igitur jam dictus Humbertus causam suam nullam justam continere racionem, de preteritis satisfaciens, in manu donni Hugonis abbatis juxta verpicionem Berardi de Luseiaco, cuncta et ipse verpivit et cuncta absolvit, promittens se de cetero ęquitatem fidelitatemque beato Petro ad locum Cluniaci servaturum, nichilque jam amplius in obędientia de Cavariaco calumpniaturum. Hoc idem etiam in Cluniacensi capitulo postea laudavit et fideliter confirmavit tenendum. Quod ut fidelius pleniusque servaretur in posterum, absolvit eum donnus Hugo abbas de injustę invasionis presumptione. Si quis igitur huic tam definitę absolutioni ac liberalitati aliquid calumpnię apponere presumpserit, terribile Dei judicium se timeat incursurum. Facta est autem hæc Umberti, super hoc quod injuste querebat, verpitio apud Berziacum villam, sicut jam diximus, anno Dominicæ incarnationis millesimo centesimo tercio, indictione XI, Pascali papa Romano, Berardo, predicti Humberti fratre, Matiscensi episcopo, in manu donni Hugonis abbatis, presentibus et audientibus istis Cluniacensibus monachis: Heinrico priore, Bernardo camerario, Hugone cellarario, Duranno priore de Monte Bertaldo, Adalardo decano de Romanis, Humberto, cum aliis pluribus. Testes autem hujus rei et laudatores sunt hii: Berardus de Sendraens, Willelmus de Sancto Andrea, Wigo de Seckis, Milo de Lasiaco, et alii multi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung