CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3823     View  [Back]
Charta qua Durannus de Miliaco, sumens habitum monachicum in monasterio Cluniacensi, dat monachis ejusdem loci terram suam de Fracteio.
Euvangelicę auctoritatis sententia nos ammonet, dicente Domino: «Tesaurizate vobis tesauros in cęlo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur»; et iterum: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.» Quapropter necesse est unicuique fideli christiano terrena quęque possidenti operam dare, ut temporalia semper transferat ad ęterna, quatinus pro terrenis cęlestia, pro perituris ęterna valeat commutare. Iccirco {corr: Idcirco} {corr: Idcirco} ego Durannus de Miliaco veniens ad sanctę conversationis habitum, in extremo vite meę, in Cluniacensi cęnobio, dedi omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et eidem sancto Cluniacensi loco totam terram meam de Fracteio et quicquid culture ad eandem terram pertinet cum silva et omnibus quę in ea sunt. Facta est autem hec donatio tempore domni Hugonis abbatis, anno Lo Vto ordinationis ejus. Est autem hec terra in pago Matisconensi, sub custodia decani Galuniacensis villę. Signum Duranni de Miliaco. S. Otgerii et Bernardi filiorum ejus, qui hoc donum laudaverunt et firmaverunt. Si quis hoc calumniatus fuerit, anathema sit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung