CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3827     View  [Back]
Charta qua Bernardus de Cacchiaco, cum conjuge sua Girberga et filio suo Hugone, assentiente Eduensi episcopo Nariodo, ecclesias Quadrellæ monachis Cluniacensibus dat.
Quoniam humana conditio velut decursus aquarum subito pertransiens labitur, et ea quę in presenti fiunt citius tradenda sunt oblivioni, nisi alicui certę et evidenti designationi commendentur, dignum videtur ut, cum per nos seu inter nos tale aliquid geritur vel disponitur, precipue de ęcclesiasticis rebus, per scripturę noticiam posterorum memorię diligenter fideliterque id transmittatur. Notum sit igitur omnibus fidelibus presentibus atque subsequentibus, Bernardum de Cacchiaco, cum conjuge sua Girberga filioque Hugone, [venisse] Berziacum villam, ante domnum Hugonem, Cluniacensem abbatem, ibique eum dedisse ęcclesias Quadrellę Deo et beato Petro Cluniensique cęnobio et Sanctę Marię Magdalenę, ad monasterium scilicet Quadrellę, pro remedio animę suę, animarumque antecessorum suorum in manu ejusdem Hugonis abbatis, tenendo ipsius baculum, cum conjuge filioque donum ipsum concedentibus atque laudantibus. De quibus etiam ecclesiis locus ipse Cluniacus longe ante donum et investituram habuerat. Hujus autem doni, quod ad presens in manibus habemus, testes sunt ipsi milites qui cum eodem Bernardo erant: Anselmus scilicet de Salmiriaco, Hugo de Turre, Garulfus de Aureavalle. Ex parte etiam Cluniaci huic dono interfuerunt: Bernardus Grossus, camerarius; Seguinus de Paredo, domni Hugonis abbatis cambellanus; Agano, prior Quadrellę; Bernardus de Monte, cęterique qui tunc temporis cum eo erant. Pro supradictarum quoque ecclesiarum placito, iterum convenerunt apud Sanctum Mametem, ante jam dictum Hugonem, Cluniacensem abbatem, Hugo, Lugdunensis archiepiscopus; Nariodus, Eduensis episcopus, cum Walterio, episcopo Cabilonensi, ibique ex hoc prius habitis multis rationibus, tandem Nariodus, Eduensis episcopus, consilio archiepiscopi Lugdunensis fultus aliorumque qui cum eo erant, absolute et inconcusse dedit Deo et beato Petro Cluniensique cęnobio supramemoratas ecclesias. Quo etiam in loco carta ilico facta est, subscribentibus in ea corroboranda, manu propria, tam archiepiscopo Lugdunensi quam Eduensi episcopo atque Cabilonensi, continens talia de eisdem Quadrellę ęcclesiis inter cętera: Nariodus, Eduensis episcopus, has ęcclesias, sicut et antiqua donatio et apostolica preceptio exigebat, de manu sua in manu domni Hugonis abbatis reliquit, in jus Cluniacensis ęcclesię, ea conditione qua et alias ęcclesias Cluniacus melius habet in diocesi Eduensi. Hujus etiam episcopalis donationis testes sunt ipse archiepiscopus et Cabilonensis episcopus; Rostannus, archidiaconus Lugdunensis, Gaucerannus et Wichardus, Lugdunenses canonici; Seguinus, Eduensis ęcclesię decanus, et Humbaldus, ejusdem canonicus; Wichardus, canonicus Sancti Germani, et duo milites Quadrellenses, Leotbaldus de Caupetra et Petrus de Civiniaco. Ex parte autem Cluniacensium interfuerunt huic donationi: Gaufredus, olim episcopus Andegavensis; Bernardus Grossus, camerarius; Seguinus de Paredo, domni Hugonis abbatis cambellanus; Agano, prior Quadrellę, cum multis aliis utriusque partis. Alio itidem tempore prope subsequenti, Leotbaldus Digoniensis pater, Leotbaldusque filius ejus, qui supradicta dona disturbabant, venientes [apud] Lasiacum, ante presentiam jam dicti Hugonis, abbatis Cluniacensis, omnem calumpniam quam de eisdem ęcclesiis faciebant, funditus in manibus ejus finierunt, et si aliquod jus in eis habebant, Deo et Sancto Petro Cluniacensi omnimode dederunt. Cujus rei testes sunt hii milites, qui cum eis venerant: Rotbertus Dalmatius, Bertrannus de Villa Urbana, Leotbaldus de Caupetra, Petrus de Civiniaco. Ex parte quoque Cluniacensium interfuerunt Gaufredus, olim episcopus Andegavensis; Bernardus Grossus, camerarius; Seguinus de Paredo, supra bis nominatus; Hugo cellararius; Agano, prior Quadrellę; Bernardus de Monte, multique alii. Hęc autem donatio, sicut ex omni parte fideliter et inconcusse diversis in locis, sicut jam diximus, facta est, ita hic fideliter ac sincere est conscripta anno Dominicę incarnationis M. C. V, indictione XIII, Paschali papa II Romanę ęcclesię presidente, Philippo Francorum regnum tenente, anno quoque ordinationis domni Hugonis venerandi abbatis L. VI, cujus, sicut predictum est, dispositioni ęcclesię istę traditę sunt peromnia, ut deinceps sine calumpnia Cluniaco pertineant ac respondeant. Quia igitur hujus rei donatio atque werpitio tanta auctoritate facta, tantorumque virorum assertione est corroborata, si quis umquam improbus (quod absit!) contra eam manum extendere eamve infringere temptaverit, sciat se illud terribile ultimi judicii examen non evasurum, ubi cuncta nuda erunt et aperta, timeatque ęternas gehennę flammas, quę nulli parcent iniquo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung