CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3828     View  [Back]
Charta qua Pontius Villanus et fratres ejus materque eorum laudant donationem in villa Villareto ab Ilio de Sapolgo et aliis factam, huicque donationi addunt duos mansos vocatos de Calce et de Antranno.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Noverint omnes filii catholicę ęcclesię presentes et futuri, quia Ilius de Sapolgo prius, et postea Girinus, filius ejus, tandemque filii ejus Ilius et Willelmus, pro remedio animarum suarum, donaverunt Domino Deo et beato Petro, ad locum Cluniacum, totam possessionem suam de Villareto, sicut ad eos pertinebat, cum reditibus suis, scilicet tam in terra culta quam inculta, quatinus libera et absoluta respondeat Cluniaco et Deo ibidem servientibus. Hoc autem donum postea calumpniati sunt tres nepotes eorum, Pontius videlicet Villanus, Gaiferus, et Paltanerus, cum matre sua Florentia. Unde apud Carolocum cum camerario Cluniacensi Seguino placitum habentes, presente Wichardo, priore Marciniacensi, et Girardo Viridi, de Villanova, et fratre Rollanno, Poncio etiam priore Carolocensi, tandem predictum donum fideliter laudaverunt et peromnia firmaverunt Deo et beato Petro Cluniacensi cęnobio, nichil ibi jam deinceps retinentes, vel sibi, vel posteris suis, set totum in pace dimittentes cum predicta matre sua, sicut a predictis antecessoribus suis jam antea donatum fuerat fideliter. Quibus peractis, tres predicti fratres sub eodem placito concorditer donaverunt Deo et Sancto Petro, sine omni retentione et sine omni calumpnia, cum predicta matre sua, duos mansos juxta positos in eodem territorio Carolocensi, in manu jam dicti Seguini camerarii, quorum alter vocatur mansus de la Calce et alter de Antranno. Quod donum, ut firmius in perpetuum maneat, fecerunt per manum atque laudamentum duorum fratrum, seniorum de Rotenna, Teotardi, scilicet Lugdunensis canonici, et Dalmacii militis. Cujus doni testes sunt: idem duo Teotardus et Dalmatius, Bernardus etiam de Cacchiaco, Girardus de Villun, Durannus Boerius, Girinus de Prissiniaco, Ilius de Marcennaco, Gaucerannus de Pineto, cum aliis multis. Hujus ętiam doni laudationem atque confirmationem fecerunt postea tam mater Florentia, quam omnes filii ejus apud Villaretum, in manu predicti Seguini camerarii et Ludovici, decani de Cavinnis, et Pontii de Sancto Victore, videntibus ac testantibus predicto Dalmatio de Rotenna, Duranno Boerio, Girino de Prissiniaco, Hugone de Sancto Andrea. Hoc ętiam in futuro certum habeatur, quia hii duo mansi in vadimonium fuerant positi pro trecentis quinquaginta solidis Lugdunensis monetę, quę pecunia per manum jam dicti Seguini camerarii persoluta est, et insuper mula una pro hac eadem re uni de tribus fratribus, Pontio scilicet Villano, est data. Illud etiam rogantibus, tam filiis quam amicis, concordatum est atque concessum, ut mater eorum predicta Florentia, si in vita sua habitum sanctę religionis apud Marciniacum recipere voluerit, cum omni benignitate ibi recipiatur, si tamen juxta morem aliarum de suo vestita fuerit; quod si ipsa remanserit, donum tamen predictum firmum manebit et inconcussum. Quia igitur hęc utraque donatio, tam de Villareto quam de mansis, ita fideliter diligenterque facta est, et corroborata, si quis umquam improbus contra ea (quod absit!) manum extendere presumpserit, timeat districtum Dei judicium, et pęnas gehennę. Hujus autem ultimę donationis confirmatio peracta est anno Dominicę incarnationis M. C. V, indictione XIII, Paschali papa IIo ęcclesię Romanę presidente, Philippo regnum Francorum tenente, Hugone archiepiscopo Lugdunensis ęcclesię, anno videlicet ordinationis domni Hugonis, Cluniacensis abbatis, LVIo, in cujus manum hoc ipsum donum, sicut hic continetur, laudatum est et confirmatum apud Cluniacum a predicto Pontio Villano, vice matris et aliorum duorum fratrum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung