CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3830     View  [Back]
Charta qua Ermentrudis, filia Willelmi, comitis Burgundiæ, ejusque filii, dant monasterio Cluniacensi, per manum Hugonis, prioris Mortuæ Aquæ, curtem de Frigido Fonte, etc.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M. C. V, decemnovalis cycli IIII, solaris XXII, lunaris XVIII, indictione XIII, epacta III, concurrente VI, Paschasio papa apostolicam sedem vice beati Petri tenente, Henrico imperatore regnante, venerabili autem patre Hugone Cluniaco presidente, Patre Omnipotente ammonente, filioque ejus Domino nostro amministrante, Sancto vero Spiritu docente, filia Wilelmi comitis de Burgundia, Hermentrudis scilicet et filii sui Fridericus, Raginaudus, Theodericus, pro se ipsis ac suis antecessoribus, successoribusque, antecessoribus videlicet, Lodewico, Sophia ejus uxore, et filiis eorum Brunone, Theoderico, Lodewico, Friderico, filiabus vero Mathilde, Sophia, Beatrice, filiis autem Theoderici atque suę uxoris Hermentrudis, Lodewico, Wilelmo, Hugone, Sancto P[etro] Cluniacensis ęcclesię per manum Hugonis monachi, prioris scilicet de loco qui vocatur Mortua Aqua, curtem quę vocatur Frigidus Fons, cum alodio eidem curti pertinente, hoc est ęcclesiam de Grona cum omnibus appendiciis ejus, coloniam de Normanno Villare, terram de Recourantia, et illam de Quercubus, capellam de Putecrot cum cimiterio ejus, nichil sibi, nec etiam advocatiam retinentes, dederunt disserendo, et Hermentrudis atque Theodericus filius suus, rogantibus presentibus, inibi sanxerunt, ut quod de prefato alodio Theodericus de Caprino Monte, et Johannes de Brezela in feodum habent, ęcclesia de Frigido Fonte, sine proclamatione etiam aliqua heredum eorum, post obitum eorum habeat. Inter cetera vero prior Hugo atque Hermentrudis comitissa et filii ejus, disserentes constituerunt, ut si quis monachorum prefati loci proclamationem apud aliquem successorum eorum, qui teneret castrum Montis Biligardis, quod fuit comitis Theoderici, pro aliqua injuria eis illata faceret, ipse successor justiciam fieri juvaret, nichil inde sibi accipiens. Actum est hoc apud Montem Biligardis, VIII idus martii, feria IIII, presentibus atque testibus Thebaldo de Rubeo Monte, Vulrico de Belram, Henrico de Sorcei, Morando de Grangis, Theoderico de Chiwremonte, Gundrano capellano, aliisque multis, quorum nomina longum est enumerare. Cum autem pridie Palmarum apud Frigidum Fontem comes Fredericus idem allodium propria manu Sancto Petro per manum Hugonis prioris dedisset, presentes fuerunt Henricus de Suarca cum genero suo Gerunch, Gotefridus filius avunculi ejusdem comitis et alii quamplures.
(Au dos:) Carta Ermentrudis comitisse, et filiorum ejus Teoderici, Rainaldi et Friderici, de Frigidofonte.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung