CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3833     View  [Back]
Privilegium Paschalis papæ II monachis Sancti Andreæ apud Rosanum, a monasterio Cluniacensi dependentibus, concessum, quo confirmat eis possessionem ecclesiæ Sancti Arigii de Rosano.
Paschalis episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis Sancti Andreæ apud Rosanum eorumque successoribus in perpetuum. Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolicę sedis servicium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire et ei obędientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Igitur, pro reverentia Cluniacensis cęnobii, cui locus vester jure proprio pertinere cognoscitur, et venerabilis fratris nostri Hugonis abbatis religione, vestris quas per Almerium priorem accepimus peticionibus annuentes, monasterio vestro protectionis apostolicę presidium non negamus. Statuimus enim, ut quecumque bona hodie possidetis, sive in futurum, largiente Domino, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste et legitime possedebitis, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; vestri quoque monasterii quieti providentes, confirmamus vobis æcclesiam Sancti Arigii de Rosano, cum omnibus pertinentiis suis, que ab Hugone et Feraldo, Wapicensium quondam episcopis, concessa, et a fratre nostro Hisoardo, qui nunc eidem ęcclesię presidet, consentientibus clericis suis, per cirografum consignata sunt, ut, omni remota calumpnia, stabilitate perpetua in ejusdem monasterii possessione permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cęnobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostrę constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino juditio existere de perpetrata iniquitate, cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtę ulcioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonę actionis percipiant, et apud districtum judicem premia ęternę pacis inveniant. Amen. Ego Paschalis, catholicę ęcclesię episcopus, subscripsi. Data apud oppidum Zagaroli, idibus mai, per manum Æquicii agentis vicem cancellarii, indictione XII, incarnationis Dominicę Mo Co Vo, pontificatus domini Paschalis II pape VIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung