CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3838     View  [Back]
Privilegium Paschalis papæ II, Alberico, Balmensi abbati, directum, quo confirmat possessiones dicti monasterii.
Paschalis episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Alberico, Balmensi abbati, ejusque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum. Pie postulacio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devocionis sincerius laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad apostolice sedis portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationes tuas, fratris nostri Pontii, Bisuntini episcopi, patrocinio commendatas, paterna benignitate suscipimus, et tibi tuisque legitimis successoribus Balmense cenobium regendum ac disponendum presentis decreti pagina confirmamus, cunctaque tam in monasteriis quam in ecclesiis, sive aliis possessionibus ad idem Balmense cenobium pertinentia, ex quibus hec propriis nominibus annotamus, videlicet monasterium Sancte Marię Grandifontis cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancti Petri Gaude cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancte Marie infra urbem Bisuntinam, quę vocatur Jusanum cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancti Eugendi Eticę cum appendiciis suis, monasterium Sancti Lauteni cum omnibus appendiciis suis, ecclesiam Sancti Johannis Balmę cum capella Crancet, ecclesiam Sancti Gervasii Victoris cum appendiciis suis, ecclesiam Sancti Nicholai Carneti, ecclesiam Laviniaci, Montis Huin, Caveriaci, Kavaniaci, Brariaci cum appendiciis earum, ecclesiam Sancti Desiderati Ledonis cum appendiciis suis, Sisinciaci, Larnaci, Desnensis cum appenditiis earum, ecclesiam Domblensem cum appendiciis suis, ecclesiam de Guars, Montis Tolose, Asnensis, Montis Alacris, Neblensis castri cum appendiciis earum, ecclesiam Belle Vavre, Ciensis ville, cum capella castri, ecclesiam Sarmacie, Sabonarie, Alefracte, Cortunne, Ver, Biviliaci, Sancti Mauricii et Sancti Germani Grausonis, Baensis, Bellimontis, Montis Relenis, Esciconis, Rancinaci, Gelerensis, Beneventi cum omnibus appendiciis earum, Sancti Regneberti, Sancti Stephani de Ponte, Domni Petri de Arlico, Wistrivici cum appendiciis earum, ecclesiam Poloniaci, cum capella castri, cum capella Marriaci, cum capella Platani, cum capella Sancti Saviniani, et omnibus appenditiis earum, ecclesiam Aquensis, Solciaci, Spinctensis, cum appendiciis earum. Preterea per presentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quęcunque bona in presentiarum idem monasterium juste possidet et quecunque in posterum, largiente Domino, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblacione fidelium, legitime poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat idem cenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatis retinere, minuere, vel temerariis vexacionibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentacione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Bisuntini episcopi canonica reverentia. Si qua sane ecclesiastica, etc. ... Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicę ęcclesię episcopus subscripsi. Datum Beneventi, per manum Johannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii, III kalendas aprilis, indictione XIIII, incarnationis Dominice anno M. C. VII, pontificatus donni Paschalis II papæ VIIo. (Cercles concentriques et Bene Valete) ...
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung