CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3840     View  [Back]
Charta qua Robertus Dalmatius, Hierosolimitanum iter volens arripere, mansum de Colongiis vel molendinum suum de Vendanessa monachis Cluniacensibus dat.
Noverint omnes presentes et futuri, quia ego Rotbertus Dalmatius Hierosolimitanum iter volens arripere, libram unam auri accipiens a domno Seguino, Cluniacensi camerario, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, mansum meum de Colongiis et omnia quę ad eum pertinent, ut deinceps libere et absolute Cluniaco et ibi Deo servientibus pertineat et respondeat. Si vero aliqua querimonia vel controversia in eodem manso fuerit exorta, propter quam Cluniacensis camerarius eum retinere nolit, in loco istius eodem tenore dono Deo et beato Petro ad locum Cluniacum molendinum meum de Vendanessa et mansum meum de Pomers cum omnibus apenditiis suis, et insuper tantum de propria terra mea cum molendino illo et manso de Pomers, ut bene et evidenter valeat et recompenset mansum istum de Colongiis cum omnibus apenditiis suis. Donum autem istud fideliter et absolute facio ego Rotbertus Dalmacius apud Berziacum villam, in presentia et manu donni Hugonis, Cluniacensis abbatis, et donni Seguini, camerarii, multorumque aliorum monachorum, videntibus et testificantibus uxore mea Lobbita et Anselmo de Salmiriaco, Anselmo de Valestinis, Hugone Rabie, Seguino de Culminis, Ainardo preposito de Colongiis, aliisque nonnullis, anno Dominicę incarnationis M. C. VI, indictione XIIII, Pascali papa Romanę ęcclesię, Nariodo episcopo Eduensis ęcclesię.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung