CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3841     View  [Back]
Charta qua notum est Willelmum Alamannum, comitem Matisconensem, werpivisse monachis Cluniacensibus consuetudinem capiendi quam tollebat in burgo Autissiodorensi civitatis Matisconensis.
Notum esse volumus posteris nostris, quoniam cum Cluniacenses in civitate Matisconensi unum burgum haberent, Autisiodorum cognomentum, et comes Willelmus, quem vocabant Alamannum, vellet ibi consuetudinem capiendi levare, ventum est ad hoc, ut discussio fieret ab eo inter milites duos sub jurejurando, si umquam amplius factum fuisset. At illis per sacramentum asserentibus nunquam fuisse, hoc usurpatum ab aliquo antecessore suo, comes veritate agnita, et tenuit et teneri precepit sicut illi testabantur, ne ultra in burgo illo fieret aliqua rei vel personæ captio. Hoc autem factum est in curia sua, videntibus et audientibus multis, quorum fuit unus domnus Stephanus de Viscurson, qui clamorem fecit, et domni abbatis Hugonis venerandi patris nuntius fuit, Robertus Incatenatus, Rotbertus de Breces, cum pluribus aliis. Hoc autem factum est anno incarnationis Domini millesimo centesimo sexto, indictione XIIII.
(Au dos:) De Matisconense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung