CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3849     View  [Back]
Charta qua Ademarus Walterius de Cremiaco et frater ejus Wichardus, monachus de Sancto Theuderio, dederunt monachis Cluniacensibus quicquid habebant in villa Ambelenis et in castellania de Alba Ripa.
Noverint amatores veritatis et pacis, quod Ademarus Walterius de Cremiaco, quod est in Viennensi pago, quicquid habebat in villa Ambelenis et in tota castellania de Alba Ripa, dedit Deo et beato Petro ad locum Cluniacum, per laudamentum Wichardi, monachi de Sancto Theuderio, qui Wichardus frater fuit ipsius Ademari; fecit hoc et per laudamentum uxoris sue Helizabeth et trium filiorum suorum, Walterii scilicet et Milonis et Ademari, sed et Burnonis, Walonis et Artaldi de Curada, et Rostagni de Cosantiis. Hi et plures alii testes sunt hujus donationis. Factum est hoc sub domino Pascali papa secundo, anno LVIIIo domni Hugonis, Cluniacensis abbatis †.
(Au dos:) Carta Ademari et Walterii ad Cluniacum de rebus suis in Viennensi pago.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung