CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3850     View  [Back]
Notitia donationis molendini de Salice a Joceranno de Vitriaco monachis Cluniacensibus factæ.
Notum sit Cluniensibus universis et cęteris vicinis nostris, quod Jocerannus de Vitriaco molendinum suum, quod est intra eandem parrochiam de Vitriaco, quod vocant molendinum de Salice, illud olim posuit in convadio pro sex libris denariorum Willelmo monacho de Cluniaco, decano de Besorniaco. Post aliquantum vero tempus, Jocerannus ipse proposuit et votum fecit ire in Jherusalem. Et tunc venit in presentia domni Hugonis apud Lordonum, et in manu ejus dedit molendinum ipsum cum appendiciis suis Deo et beato Petro, ad locum Cluniacum, ut ab illa die absque ulla contradictione, molendinum ipsum cum appenditiis suis ad Cluniacensem æcclesiam pertineret. Et pro hoc dedit ipsi Joceranno Rotbertus monachus, qui tunc decanus erat de Besorniaco, LXX solidos; Oddoni autem de Germiniaco, consiliario ipsius Joceranni, dedit V. Hujus dationis et oblationis testes sunt: Bernardus miles de Chachez et Girberga uxor ejus, et ipsorum filius Achardus puer, et Oddo prefatus de Germiniaco, et Hugo de Salenniaco; preter hos plures monachi honesti et veraces, sed et famuli eorum plures. Factum est hoc in manu domni Hugonis abbatis, sub domno Paschali papa IIo, tempore Philippi regis Francorum, anno LVIII domni Hugonis Cluniacensis abbatis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung