CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3859     View  [Back]
Bulla Paschalis papæ II, qua monasterium Sancti Germani Autissiodorensis monachis Cluniacensibus submissum confirmat, etc.
Paschalis, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Hugoni, Altisiodorensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse et que recte statuta sunt stabilire. Audivimus siquidem beati Germani Altisiodorense monasterium sine regulari disciplina ac religione diutius mansisse, unde et secularibus injuriis adeo expositum fuit, ut rerum inopia coartatum in abjectorum clientium custodia traderetur. Ceterum omnipotentis Dei misericordia, beati Germani meritis, locum illum respiciente, venerabilis fratris nostri Umbaldi, Altisiodorensis episcopi, postulatione presenti, et nobilium virorum, videlicet Stephani, Blesensium comitis, et Adele, uxoris ejus, et Guillelmi, comitis Nivernensis, allegatione supplici, predecessori nostro sancte memorie Urbano secundo suggestum est, ut idem monasterium reverentissimi fratris nostri Hugonis, Cluniacensis abbatis, sollicitudini committeretur, in disciplina regularis ordinis reducendum; sic nimirum et principalium precum votis et precepti pontificalis auctoritate compulsus, loci curam suscepit, teque, fili karissime, Hugo, in Cluniacensi claustro probabilius eruditum, illic abbatem constituit, et discipline regularis ordinem, Domino largiente, restituit. Et nos ergo nostri predecessoris institutionem legitimam presentis decreti pagina per Dei gratiam confirmamus, ut videlicet predictum beati Germani monasterium in prefati Hugonis, Cluniacensis abbatis, et successorum ejus ordinatione perpetuo permaneat; abbas autem ejusdem cenobii benedictionem ab Altisiodorensi episcopo accipiat, fratres quoque ipsius loci, qui ad ecclesiasticos fuerint ordines promovendi, ab eodem episcopo ipsorum ordinum sacramenta suscipiant, nisi evidens causa fuerit cur ejus ordinatio debeat evitari. Preterea universa ad ipsum monasterium pertinentia, tam tibi quam successoribus tuis presentis decreti assertione perpetuo possidenda sancimus: ecclesiam scilicet Sancti Lupi in suburbio ejusdem civitatis; in ipsius quoque pago, ecclesiam de Parriniaco, ecclesiam de Scannis, ecclesiam de Dibia, ecclesiam de Sallinaco, ecclesiam de Ariaco, ecclesiam de Roboreto, ecclesiam de Blaaniaco, ecclesiam de Venneto, ecclesiam de Bana, ecclesiam de Arinciaco, ecclesiam Sancti Salvatoris de Puseia, monasterium Meleredense, ecclesiam Sancti Verani, ecclesiam de Saxiaco cum omnibus ad eas pertinentibus; in pago Senonensi, ecclesiam Sancti Petri de Arvido, ecclesiam de Booliaco, ecclesiam de Monte Sancti Sulpicii, ecclesiam de Olmeto, ecclesiam de Alta Ripa, ecclesiam de Corbeliis, ecclesiam de Sancasio, cum appendiciis earum; in Trecensi pago, ecclesiam de Britiniaco cum appendiciis ejus; in pago Lingonensi, monasterium Sancti Leodegarii, monasterium de Ecclesiolis, ecclesiam de Mollaico, ecclesiam de Alnaico, ecclesiam de Carrisiaco, ecclesiam de Linerolis, cum omnibus pertinentiis earum; in episcopatu Eduensi, ecclesiam de Luceio; in episcopatu Nivernensi, ecclesiam de Disesia, ecclesiam de Masiliis, ecclesiam de Vendenessa, ecclesiam de Monte Erranno, ecclesiam de Castellione, cum omnibus appenditiis earum. Si qua sane ecclesiastica, etc. Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus subscripsi. Datum Silviniaci, per manum Johannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, V idus junii, indictione XV, incarnationis Dominice anno Mo Co VIIo, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape VIII. (Bulle.)
(Au dos:) Privilegium de Sancto Germano.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung