CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3862     View  [Back]
Charta qua Willelmus, Burgundionum et Matiscensium comes, omnes donationes ab antecessoribus suis monasterio Cluniacensi factas confirmat, et de suo largitur quidquid habebat apud Bellum Montem.
Notum sit cunctis amantibus veritatem et pacem, quod ego Willelmus, Burgundionum comes et Mathicensium, laudo et confirmo ad Cluniacum omnes donationes quas antecessores mei Burgundionum comites et comites Mathicensium, loco illi venerabili usque hodie contulerunt, videlicet Rainaldus, pater meus, filius Willelmi, et ipse Willelmus, filius alterius Rainaldi, et ipse Rainaldus, filius alterius Willelmi, et quę illic dedit Stephanus comes, patruus meus; possessionem quoque in pago Leodiensi, quam Aywaliam vocant, quam mater mea Regina, quę fuit uxor Rainaldi, Mathicensium comitis, dedit ad Marciniacum, ubi et ipsa multis jam annis in sanctimoniali habitu servit Deo, sub disciplina domni ac venerabilis Hugonis, abbatis. Nam de mea parte dono ad prefatum locum Cluniacum quicquid jure hereditario a majoribus meis mihi obvenit apud Bellum Montem, qui locus est in episcopatu Lausonensi, et insulam proximam, quam dicunt Insulam Comitum, quantum ad me res ipsa pertinet in hominibus, in terris, in vineis, in piscariis, vel cęteris reditibus. Sic laudo, sic offero res nominatas pro redemptione anime mee et avi ac nutritoris mei Cononis, comitis, et reliquorum parentum meorum Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus ac venerabilis Hugo, abbas. Siquidem tam ei quam successoribus ejus monachis Cluniacensibus, presentibus et futuris, hanc donationem facio, et per presentem cartam confirmo, cum stipulatione subnixa, in possessionem perpetuam. Et quicumque de militibus meis et de hominibus honoratis meis, et de feudalibus meis, de terris quas de me habent, de feudis vel de franchisiis meis, aliquid pro remedio animę suę donaverit ad Cluniacum, totum illud similiter laudo et confirmo, ut et ego in bono illo partem bonam habeam. Si quis autem vir vel femina de propinquitate mea vel de extraneis, ingenuus vel servus, clericus, laicusve, donationem istam auferre presumpserit, et cartam hanc calumpniari vel destruere, quod repetit non assequatur, insuper et auri libram eis, quos per talem calumpniam pulsaverit, cogatur persolvere. Donatio autem ista ac carta firma permaneat, justicię vigore roborata, veritatis et ęquitatis virtute stabilita ab hodie et deinceps per succedentia tempora, quandiu Christianismus fuerit super terram. Testes sunt isti videndo et audiendo: Pontius de Cuisel, cognomento Frarinus; Humbertus, de Coloniaco dominus; Fromundus de Tremmelaco; Richardus Jureth, Petrus de Glana inter Jur et Montem Jovis, Cono de Liceo, Fulmarus de Castellania, Oultoldenchus, Artaldus de Malleaco. De monachis autem: Lucas, armarius, Lambertus. S. Hugo. S. Dalmatius Jureth, Giraldus hospitalis, et multi alii de utroque ordine. Actum publice apud Berziacum villam, in manu domni Hugonis, Cluniacensis abbatis, anno Dominicę incarnationis M.C.VII, indictione XV, anno domni Paschalis pape secundi VIIIo, anno IIo Henrici regis quarti, anno vero ordinationis domni Hugonis, abbatis Cluniacensis, Lo VIIIIo. Signum Willelmi, comitis Burgundionum simulque Mathicensium, qui hanc donationem fecit et cartam firmavit. Albertus Teutonicus scripsit.
(Au dos:) Carta Willelmi, Burgundionum comitis, de Bello Monte et de Insula in pago Lausonensi ad Clu[niacum].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung