CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3864     View  [Back]
Charta qua Johannes, filius Dalmatii de Caseta, et nepos Warini et Heldini de Monte Pancerio, notum facit se werpivisse monachis Cluniacensibus Helemosinas quas fecerant supradicti Warinus et Heldinus.
Notum sit amantibus veritatem et pacem, precipueque Arvernensibus populis, quod ego Johannes, filius Dalmatii de Caseta, nepos Warini et Heldini de Montepancerio, post multas contrarietates quas per me et per fratres meos Cluniacensibus monachis feceram, volens tollere elemosinam ipsorum Warini et Heldini, tandem, datis obsidibus in manu Arnaldi, decani de Nazach, cum ipso Arnaldo veni ad domnum Hug[onem], Cluniacensem abbatem, apud Berziacum. Ibi sicut Heldinus monachus ab abbate suo per debitam obedientiam perque suam professionem adjuratus verum dicere, elemosinam ipsam denominavit ac determinavit, ita ego werpivi et finivi in manu predicti abbatis et coram ipso et multis aliis super sanctas reliquias juravi, quod de ipsa terra jam deinceps nunquam forfactum facerem, nec quisquam mortalium, meo assensu, monachis Cluniacensibus. Quod si errore aliquo, vel ego, vel alius per me, forfactum inde faceret, infra VII aut XV dies a nuncio abbatis vel prioris vel decani de Cavaros in rationem positus per caput emendarem, et de cetero juramentum tenerem. Juxta hunc tenorem juravit Petrus major frater meus ex sua parte, et alius frater meus Rollannus in manu abbatis pleviam fecit, et duos alios meos germanos, qui presentes non erant, promisi me quantum possem ad hoc ipsum adducere. Pro hoc abbas et monachi, magis miserati quam constricti, dederunt nobis quingentos et XX solidos et societatem in capitulo, in quo et presentem cartam ego Johannes cum fratribus meis Petro et Rollanno firmavi et obtuli, accepta sponsione ab abbate et monachis, ut si quando vel ipse ego, vel quilibet ex fratribus meis vellemus venire, etiamsi omnes, ad monachatum, gratis nos susciperent. Pro hoc etiam et parentibus nostris defunctis societatem in benefactis suis donaverunt. Testes hujus rei sunt hi: predictus Arnaldus decanus, Johannes cantor Mathicensis, Rotbertus miles de Breciis, Willelmus Jocerannus, Johannes de Mauziaco, Boton, Martinus, Rodulfus, Benedictus, Stephanus, multique alii. De monachis: domnus Bernardus prior, Bladinus, Artaldus, camerarius, Hugo, Seguinus, Heldinus, Willelmus, Lambertus, pluresque alii. SS. Johannis, qui hoc fecit et juravit. SS. Petri, fratris ejus. SS. Rollanni, fratris ejus. Hec carta facta est et firmata anno Dominicę incarnationis millesimo C.VII, indictione XV, in mense augusto, sub domno Paschali papa IIo.
(Au dos:) Werpitio Johannis de Caseta et sacramentum ejus et fratrum suorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung