CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3867     View  [Back]
Charta qua Willelmus, comes Matisconensis, filius Rainaldi, cognomine Theutonicus, laudat atque confirmat monachis Cluniacensibus omnes donationes ab antecessoribus suis factas.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod domnus Willelmus, comes Matisconensis, qui fuit filius Rainaldi comitis, Theutonicus, veniens ante presentiam domni Hugonis abbatis, apud Berziacum villam, laudavit et confirmavit omnia quęcunque ad Cluniacense monasterium antecessores ejus antea dederant, et unde fratres Cluniacenses ipso die investiti erant. Concessit insuper quicquid predicti seniores inantea potuissent adquirere a militibus vel ab hominibus suis de feodo quod ab illo possidebant, ut Sanctus Petrus illud jure hereditario possideret. Testes hujus concessionis fuerunt: Umbertus miles de Coloniaco, Richardus miles, cognomento Derochatus, Vulmarus miles Theutonicus, Artaldus miles de Mailiaco. Monachi autem fuerunt isti: Siguinus camerarius domni abbatis, Dalmatius Jureth camerarius, Hugo de Verziaco, Bernardus de Monte, constabularius domni abbatis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung