CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3868     View  [Back]
Charta qua Bernardus Benedictus et filii ejus judicio damnati werpiunt monachis Cluniacensibus consuetudines quas ipsi requirebant in terris eorum.
Sanctitum decretumque est a patribus, ut quicumque aliquid alicui loco sanctorum pro salute animæ suæ dederit, vel etiam calumpniam aliquam contra ęcclesiam juste aut injuste prius habitam spontanee werpiverit, ut hoc firmum et inconvulsum perhenniter maneat, testamentum inde autenticum fieri faciat. Ideo ego Bernardus, cognomento Benedictus, et filii mei Johannes et Walterius, atque Achardus et Girbaldus clericus, volumus scribi et memoriæ tradi, quod nos habentes discordiam cum monachis Cluniacensibus pro terris et rebus aliis quas, ut nobis videbatur, injuste auferebant, domno Hugone abbatiam Cluniacensem regente, fecimus placitum apud Laisiacum cum ipsis monachis, videlicet Hugone cellarario et Hugone alio monacho, qui tunc preerat ipsi obędientiæ, ibique werpivimus ipsam calumpniam omnino pro salute animarum nostrarum coram testibus, scilicet Gausfredo de Classiaco et Walterio de Sancto Bonito, et ipsam werpitionem postea in capitulo Cluniaco confirmavimus. Sed, pro dolor! quia ipsam concordiam, ut nobis videbatur, coacti aliquantulum feceramus, peccatis nostris exigentibus, ut canis revertitur ad vomitum, sic iterum ad idem peccatum reversi sumus, et ideo molendina eorum fregimus, vaccas cępimus, multa mala inde eis fecimus. At ipsi monachi proclamantes et justiciam ex nobis requirentes apud episcopum Matisconensem et alias potestates, licet vix impetrassent, tamen tandem Matisconem venimus, et ibi consilio amicorum, datis ex utraque parte obsidibus, in manu Archenbaldi, cognomento Nigelli, ventum est ad judicium, ibique justo judicio bonorum judicum adjudicatum est nos injustę ipsam vuerram et ipsam calumpniam fecisse. Quapropter ipse Archembaldus monachorum obsides absolvit et obsides nostros in manus eorum tradidit, ut eos tandiu tenerent quoadusque factum judicium ab eis adimpleretur et calumpnia ipsa a nobis vuerpiretur. Unde, miserante Deo, qui non vult mortem peccatoris, set potius ut convertatur et vivat, iterum Laisiacum convenimus, et presente donno Leodegario, priore de Cluniaco tercio, et Jarentone cellarario, et Artaldo, decano de Belmont, et Hugone, decano de Perrona, et Hugone, ejusdem Laisiacensis villę decano, et Berardo, cognomento Viride, decano de Cavariaco, et Gausfredo milite de Classiaco, et Bernardo de Blaniaco, Udulrico et Hugone fratribus ejus, multisque aliis, ipsam calumpniam bono animo affectuque sincero vuerpivimus, et sacramento super altare Sancti Sulpicii ipsam vuerpitionem confirmavimus, insuper et fidejussores dedimus, ut firmius concordiam et placitum teneremus et sacramentum a nobis factum fortius observaremus, scilicet Gausfredum de Classiaco, Bernardum de Blaniaco, Udulricum et Hugonem, fratres ejus, Gausbertum de Verchesiaco, Durandum de Verziaco et Warinum, filium ejus. Deinde, parvo tempore transacto, Cluniacum venimus, et in cathedra Sancti Petri, que est VIII kalendas marcii, capitulo nos presentavimus, et residente domno Leodægario et capitulum tenente, ipsam vuerpitionem calumpnię atque concordiam quam feceramus iterum coram cunctis fratribus confirmavimus. Ipse vero domnus Leodegarius tam nos, quam omnes qui auxilium vel consilium dederunt de malis que pro prefata calumpnia feceramus, cum confirmatione fratrum, quantum sibi concessum est, absolvit, et participes omnium bonorum que agunt ipsi monachi, Deo miserante, nos fore concessit. Si quis igitur nostrum vel heredum nostrorum diabolicæ pravitatis telo jaculatus, qualicumque modo huic vuerpitioni sive concordiæ iterum calumpniationis vim inferre presumpserit, auri libram monachis exsolvat, et ęterno regno privatum, nisi emendaverit, se in perpetuum sciat. Facta carta tempore quo domnus Paschalis papa Cluniaco interfuit, anno ab incarnatione Domini Mo Co VIIo, et in diebus domni Hugonis abbatis, regnante Philippo rege in Francia, Berardo episcopo Matisconensem ęcclesiam regente.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung