CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3871     View  [Back]
Epistola Paschalis papæ II, qua mandat monachis Sancti Egidii ut Cluniacensis ordinis districtionem efficacius teneant.
P[aschalis], episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monasterii Sancti Egidii monachis, salutem et apostolicam benedictionem. Monachorum status a seculo omnino divisus est, ut choereat Deo, aliis enim licet et Deo servire et seculum non relinquere; monachis autem nec corpora licet nec voluntatem habere in propria potestate, ut in eis illud Dominicum impleatur: «Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.» Unde dilectionem vestram litteris presentibus commonemus, ut omni nisu omnique studio divine dilectioni vos artius astringatis, et postpositis vanitatibus seculi, pleno mentis affectu Dei semper faciem inqueratis, propter quod opportunum vobis est, ut sicut a prioribus vestris dispositum est, Cluniacensis ordinis districtionem efficacius teneatis, ne, si aliter feceritis, in hominum detractionibus pateatis, et apostolice sedis indignationem gravius incurratis; Cluniacensis enim monasterii ordo multis locis per Dei gratiam religionis amplioris lumen infundit. Data Beneventi, III kalendas julii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung