CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3872     View  [Back]
Charta qua Gaufredus de Bonant werpivit omnes res monasterii Cluniacensis quas in villa Willihels invaserat.
Notum sit timentibus Deum amantibusque veritatem et pacem, quod Gaufredus, filius Gaufredi de Bonant, post multas torturas ac violentias quas ipse vel pater ejus vel avus ejus Gaufredus, in illa obędientia de Williels contra Cluniacum perpetraverant, venit tandem ante presentiam domni Hugonis abbatis, apud villam Galiniacum, et ibi recognovit se esse hominem Cluniacensis abbatis et hominium quod sibi jam fecerat, denuo promisit extunc inantea se tenere a[b]sque contradictione. Denique de illa contrarietatę in villa Oullihels vel pertinentiis ejus eatenus facta, hanc ibi communi assensu firmaverunt concordiam. Gaufredus ipse forciam vel firmitatem quam pater ejus aliquando ibi habuerat et iste renovaverat reliquit et werpivit in manu dompni Hugonis abbatis, ut quantum abbas ipse juberet, tantum de fortia illa caderet, et nunquam ulterius refirmaretur, nisi forte ad jussionem Cluniacensis abbatis vel ejus scilicet qui tunc erit vel cujusque successorum ejus. Quod si, Cluniacensium abbatum assentiente (sic), curtis illa vel fortia refirmaretur aliquando, non alia tamen de causa id fieret, nisi ad defenssandam {corr: defensandam} obędientiam illam, vel res ad eam pertinentes, ita ut nec Gaufredus ipse, neque posteri ejus de ipsa cuiquam hominum werram in suo capite unquam facerent, aut forfactum cujusquam illo introducerent. Quocienscumque autem ad preceptum Cluniacensis abbatis curtis illa predicta necessitate refirmaretur, tociens iterum, si abbas Cluniacensis juberet, caderet. Justiciam vel districtionem hominum intra villam Oullihels vel extra in pertinentiis ejus commanentium, qui ad Cluniacum pertinent, quomodocumque predictus Gaufredus eatenus sibi vendicare contenderit, de integro werpivit in manu predicti abbatis a die illa et deinceps, ut de nullo forfacto illorum hominum se unquam intromittat ad justiciandum, nisi forte de illis hominibus tam superbis tamque rebellis contra obędientiarium monachum aliquis existat, ut obędientiarius ille de illo tali cogatur clamorem facere ad Gaufredum, ut aliquem de posteris ejus, et de tali justicia monachus duas partes habebit, Gaufredus terciam. Si homo quilibet obedientiarii in villa Oullihels vel extra villam cuilibet extraneo forfactum fecerit aut extraneus quilibet homini obedientiarii, non se intromittet Gaufredus de illo vel illo, nisi obedientiarius hoc ad eum clamaverit, et tunc similiter Gaufredus terciam partem de justicia habebit. In mercato de Oullihels qualecumque forfactum homines extranei alius contra alium inter se fecerint, de utraque parte justicia ad solum Gaufredum pertinebit. Si homo extraneus in mercato contra hominem obędientiarii forfactum fecerit, cum per clamorem quem obedientiarius vel homo ejus ad Gaufridum fecerit, extraneus ille justiciatus fuerit, post emendam vel justiciam illius qui forfactum recepit, de reliqua justicia obedientiarius duas partes habebit, Gaufredus terciam. Similiter si homo obedientiarii in foro forfactum fecerit contra extraneum hominem, cum Gaufredus aut minister ejus de hac re ad obędientiarium clamorem fecerit, post emendam aut justiciam illius qui forfactum recepit, de reliqua justicia obedientiarius duas partes habebit, Gaufredus terciam. Per librum beati Augustini de Consensu evangelistarum fecit Gaufredus werpitionem hanc in manu domni Hugonis abbatis. Domnus Hugo abbas dedit Gaufredo aureum anulum in signum concordię et benivolentię, et ad firmamentum atque stabilimentum hujus conventionis convenit inter eos cartam istam describi. Factum est hoc coram Hugone abbate, apud Galiniacum, per manum Bernardi, Cluniacensis camerarii, et Arpini monachi. Interfuerunt et alii fratres: Lucas, Seguinus, Lambertus, Bernardus, Poncius decanus Cluniacensis, Gerardus decanus de Oullihels, et Hugo, Albertus, Milo, Hugo Rufus, Stephanus. Cum Gaufredo affuerunt duo milites consiliarii ejus, scilicet Hugo de Scamellis et Bernardus Jovellus; de servientibus affuerunt: Gaufredus de Ygaranda, Rodulfus, Benedictus, Gaufredus, Vincentius, et alii atque alii. Factum est sub domno papa Paschali II, regnante Philippo rege Francorum, anno LX ordinationis domni Hugonis Cluniacensis abbatis. Albertus Teutonicus scripsit cartam et Godefredus per testimonium cartę scripsit hic.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung