CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3873     View  [Back]
Charta qua Rainaldus de Solenniaco, derelinquens sæculum, res suas prope Berziacum villam, consentientibus filiis suis, monachis Cluniacensibus dat.
Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod Rainaldus homo senex et miles de Solenniaco reddidit se pro monacho apud Berziacum villam in manibus domni Hugonis, Cluniacensis abbatis et ibi totundit eum domnus abbas in signum et probamentum monachatus, presentibus atque laudantibus filiis ipsius Rainaldi, Warulfo videlicet atque Wicardo, qui et elemosinam patris ex parte sua confirmaverunt in manibus prefati abbatis, per baculum ejus; ęt fidejussores posuerunt quod totum illud facerent laudare fratrem suum juniorem, Maiolum nomine, qui absens tunc erat, et matrem suam Reginam, atque sorores suas Petronillam et Agnem. Fidejussor autem extitit Petrus de Solenniaco miles. Elemosina vero seu donatio quam prefatus Rainaldus fecit ad Cluniacum, laudantibus liberis suis et uxore, hæc est: terra arabilis et montuosa retro montem, quem vocant Castellum super Berziacum villam, et frutecta et buxetum circa montem; totum quicquid habebat in protenso colle, quem vocant Tilletum supra Berziacum et campum infra Tilletum; totum quicquid habebat in bosco, quem vocant Carnetum; quicquid habebat in bosco, quem vocant Canalem, et extra boscum usque ad Pertusum Lupale. Hoc totum, sicut supradictum est, Rainaldus ipse coram filiis et amicis suis libere et absque omni cavillatione donavit ad Cluniacum, ita dumtaxat ut, [cum] uxor ejus defuncta fuisset, honorifice in Cluniaco sepeliretur, monacho de Berziaco exhibente portitores et bajulos funeris, et quod Cluniacensis camerarius Rainaldum vestire deberet quando ad monachatum intrasset. Nam et filiis ejus camerarius dedit palefredum unum, quia pauperes erant, et voluntariæ (sic) laudarent donationem patris sui ad Cluniacum; quod et fecerunt. Testes sunt de monachis: Lucas, Seguinus et alius Seguinus, Hugo, Bernardus et alius Bernardus, qui tenebat Berziacum, Albertus et alius Albertus, Teotardus, Milo, Girardus. Ante quos et camerarius Cluniacensis, per cujus manum factum est. Testes sunt et Durannus prior, Constantinus prior, Nicholaus clericus. De laicis: Petrus de Solenniaco miles, Humbertus Vetus Werra, et Rainaldus ipse ac duo filii ejus Warulfus et Wichardus, item Rodulfus, Constabulus, Benedictus, Vincentius, Gausfredus, Haimo, Giraldus, Constantius, Bernardus et alii multi. Factum est anno Dominice incarnationis millesimo C.VIII, indictione prima, sub domno Paschali papa IIo, anno Io Ludowici regis Francorum, anno ordinationis domni Hugonis, Cluniacensis abbatis, LX. Albertus Teutonicus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung