CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3874     View  [Back]
Charta qua notum est Hugonem de Calvomonte werpivisse omnem calumpniam de rebus in Kiasoto, Maringo, etc., quas Hugo Ledbaldus, socer ejus, in vadimonium ad Marciniacum monasterium deposuerat.
Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod Hugo Ledbaldus, miles, res aliquas juris sui, hoc est quicquid habebat in Kyasouto, Maringo, Kyarneto, et in ea villula quam dicunt Valles, cum pertinentiis illarum totum deposuit in vadimonium ad Marciniacum monasterium ancillarum Dei per manum Widonis monachi, cognomento Ruil, qui eo tempore, sub domno Hugone abbate Cluniacensi, prior Marciniacensis erat. A quo Widone Hugo Ledbaldus ipse pro vadimonio isto quingentos habuit solidos. Quod vadimonium tali tenore positum est, ut si Hugo Ledbaldus ipse ante mortem suam id redemptum non habuisset, jam deinceps omni tempore ad predictum monasterium Marciniacense jure perpetuo pertineret. Testes sunt Willelmus archipresbiter, Robertus clericus, cognomento Ruil, et alii atque alii. Sic habuerunt, sic possiderunt fratres vel sorores Marciniacenses vadimonium illud in vita Hugonis Ledbaldi et post mortem ejus. Verumtamen Hugo miles, filius Bernardi de Kiachedo, qui videlicet Hugo de Calvomonte appellabatur, quique predicti Hugonis Ledbaldi filiam, Lucam nomine, duxerat uxorem, ac per hoc terras, honoremque patris puelle possedit, vadimonium illud calumpniari presumpsit. Hinc etiam ipsos Ma[r]ciniacenses aliquandiu molestavit. Ad postremum tamen venit ante domnum Hugonem abbatem apud Cluniacum, ibique deposuit, reliquit, werpivit totam omnino calumpniam, totamque calumpniandi occasionem, in manu predicti abbatis, et tam de sua parte, quam etiam de parte uxoris sue, de cujus capite res erat, laudavit et confirmavit ad Marciniacum, coram multis testibus, totam terram que fuerat Hugoni Ledbaldo in prenominatis villis, hoc est Kyasouto, Maringo, Kyarneto et in alia villula quam dicunt Valles, de qua magis calumpnia orta videbatur. Hanc igitur terram cum viris ac feminis incolentibus eam, cum servis et ancillis, cum vineis, pratis, silvis ac nemoribus, cum aquis aquarumque decursibus, cum universis usibus ac pertinentiis suis concessit Hugo, filius Bernardi de Kyachedo, et collaudavit et condonavit, quantum ad se vel ad uxorem suam, Lucam nomine, Hugonis Ledbaldi filiam, pertinebat, Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum et ad Marciniacum. Fecit autem werpitionem istam vel laudamentum Hugo ipse, genu flexo, ante domnum Hugonem abbatem, per baculum ipsius senioris, in manu ejus. Duo autem monachi, hoc est Seguinus et Wichardus, qui precepto domni Hugonis abbatis res Marciniacenses procurabant, assensu ac voluntate abbatis sui, dederunt sepedicto Hugoni, qui dicebatur de Calvomonte, pro werpitione ista vel laudamento, quingentos solidos et consiliarius ejus centum et uxori ejus, quare de ipsa res veniebant, unum mantellum et unum pellicium varium. Placuitque de tota causa et pacificatione inter se facta cartam describi istam ad stabilimentum rei, ad monimentum posteritatis. Testes sunt multi. De monachis: Bernardus, camerarius Cluniacensis, Odo Arpinus, qui dicebatur Bituricensis, Seguinus Nivernensis, Wichardus Marciniensis, Willelmus, qui fuit archipresbiter, qui et superius testis scriptus est, Lucas armarius, Pontius decanus et Lambertus, Bernardus, Dalmatius Jureth, Hugo, Albertus et ceteri. De militibus: Hugo ipse de Calvomonte, cum quo res acta est; denique Gaufridus de Marchisot, Jocerannus de Centarbens, Hugo de Centarbens, Petrus de Civione (sic), Garulfus de Orvals, Hubertus Rufinus, Artaldus de Seziliis, Bernardus Jacob, Alcherius de Marchisot. De burgensibus vel servientibus: Durannus de Sancta Maria, Rodulfus, Constabulus, Gaufridus, Vincentius, Benedictus, Ledbaldus, Tedbaldus, Girardus Auritus, Robertus de Sancto Juliano, Robertus Crispinus, Geraldus et alii atque alii. Quia vero sepedicti Hugonis uxor in placito ante abbatem apud Cluniacum presens non fuerat, die altero apud Patriciacum, ubi ipsa tunc manebat, placitum totum quod presens continet carta laudavit et quantum ad se pertinere poterat confirmavit et corroboravit, et in hoc testes sunt: in primis Hugo ipse maritus ejus et alius Hugo, cognomento Potardus, Wido de Paredo, Seguinus de Culminis. De monachis vero: Wichardus Martinus et Bernardus de Monte, qui et superius conscripti sunt. Facta est hoc (sic) primo apud Cluniacum, secundo apud Patriciniacum, anno Dominice incarnationis millesimo C.VIII, indictione Ia, epacta VIa, concurrente III, sub domno Paschali papa II, anno ordinationis domni Hugonis Cluniacensis abbatis LXo. Albertus Teutonicus scripsit.
(Au dos:) Laudamentum Hugonis de Calvomonte et uxoris ejus ad Marcilliacum, de terra Kyasoui cum pertinentiis suis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung