CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3880     View  [Back]
Charta qua Guillelmus, Bisontinensis archiepiscopus, ecclesiam Altepetrensem monachis Cluniacensibus dat.
Guilemus, Dei gratia sanctę Bisonticensis ęcclesię archiepiscopus, venerabili patri donno Pontio, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Pastoralis officii est ut evellat et destruat, ut disperdat et dissipet, ut edificet et plantet. Quia ergo ad hoc nos prefecit populo suo omnipotens Deus, ut vineam Domini Sabbaoth disciplinis regularibus excolamus, ut vicia evellere, superflua destruere, virtutum quoque plantaria inserere studeamus, dum hoc viribus nostris sine coadjutoribus adimplere non possumus, oportet nos agricolas, peritos virtutum viros, undecunque conducere, qui usque ad vesperum viriliter laborantes, ad ubera nostrę consolationis sub umbraculo divinę protectionis confugiant, et nobiscum labores manuum suarum manducantes ęternę beatitudinis denarium sibi et nobis adquirant. Et quoniam Cluniacensis ęcclesia pre ceteris Galliarum ęcclesiis hujusmodi spiritalis agriculturę peritissimos agricolas et multo plures habere cognoscitur, venerabilis fratris nostri Walcherii, Gigniacensis prioris, peticionibus annuentes, Altepetrensem ęcclesiam religione quondam monastica destitutam, tibi, Deo dilecte Cluniacensis abbas, sanctissimoque ejusdem loci conventui dedimus, concessimus ad inhabitandam et in religione monastici ordinis Deo auctore diligentius informandam. Actum Bisontii, in ęcclesia Sancti Johannis, laudante Pontio, Altepetrensi priore; domno Stephano, ejusdem ecclesie canonico et Bisontino cantore; domno Mainerio, decano; domno Bernardo magistro; domno Manasse archidiacono, Stephano thesaurario, Burcardo, Hugone archidiaconibus et aliis multis. Postea Cluniaci, III idus augusti, per memet ipsum in capitulo vestro interfui, et id ipsum cum his qui mecum aderant laudavi et confirmavi, salvis justiciis et debitis consuetudinibus nostris. Nunc quoque per presentis privilegii paginam prefatam Altepetrensem ęcclesiam vobis vestrisque successoribus, cum omnibus appendiciis suis, laudamus, concedimus et confirmamus, salvis, ut prediximus, justiciis et debitis consuetudinibus nostris. Sane si quelibet in crastinum persona potens vel inpotens hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, donec satisfactione congrua emendaverit, aliena a corpore et sanguine Domini fiat, et in extremo exagmine districte ulcioni subjaceat. Conservantibus hec, pax et tranquillitas. Amen.
(Au dos:) Carta de Alta Petra.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung