CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3881     View  [Back]
Charta qua Narduinus de Sala ejusque frater Oelardus werpiunt calumniam quam Cluniacensibus monachis fecerant de quodam prato sito subtus Carbonias.
Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod ego Narduinus de Sala et frater meus Oelardus, qui aliquando seniores de Cluniaco injuste fatigavimus, pro quodam prato bono quod ego donaveram Sancto Petro ad Cluniacum pro altero fratre meo Gaufredo nomine, apud Cluniacum facto monacho, sed jam dictus Oelardus reclamabat, quasi ipse, quia adhuc puer erat, donationem hanc non laudavisset; tandem, recognoscentes injusticiam nostram venimus Cluniacum cum aliquantis amicis nostris, intravimus capitulum, calumpniam quam de prato illo moveramus werpivimus a die illa in totum tempus, et si quid de rebus ad nos pertinentibus a diebus Narduini patris nostri Cluniaco fuerat destinatum, totum communi voluntate, tota fide, et plena pace, ad Cluniacum laudavimus et confirmavimus pro remedio animarum nostrarum, vel parentum nostrorum in perpetuum. Hoc fecimus in capitulo, in conventu Cluniacensi, presentibus amicis nostris eisdemque testibus, quorum hec sunt nomina: Hugo, capellanus de Laysiaco, Benedictus, presbiter de Sonosano, Gaufredus miles de Classeaco, et Paganus frater ejus, Wichardus de Cavannis, Stephanus de Marzeaco. Est autem pratum illud subtus Carbonias, inter ipsam villulam et aquam Meogiam, pertingens usque in ipsum rivum; clauditur autem de tribus partibus longo fossato, de quarta parte ipso rivo, ita ut nec via, nec semita per pratum esse debeat. Robertus monachus tunc temporis decanus erat de Laysiaco, a quo in hac secunda donatione sexaginta solidos accepimus, ut donatio nostra et donationis pax melius atque firmius teneatur. Factum apud Cluniacum publice, in mense novembrio, sub domno papa Paschali, regnante Ludovico rege Francorum, tempore domni Berardi, Mathicensis episcopi, et domni Poncii, Cluniacensis abbatis. Ebrardus presbiter, rogatus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Carta Narduini et fratris ejus Oilardi de Sala.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung