CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3883     View  [Back]
Epistola A. Guillebaldi de Sancto Carterio ad Pontium, abbatem Cluniacensem, qua ei mandat se confirmavisse donationem a patre suo factam de telonaria consuetudine pelliciarum vel sepiarum.
A. Guillebaldus Sancti Carterii P[ontio] abbati Cluniacensi in Domino salutem. Pater meus, scilicet Petrus Guillebaldus, quondam omnibus monachis Sancti Petri Cluniacensis quicquid telonaria consuetudine de pelliciis vel de sepiis illorum et tandem de omnibus, que ad illos pertinent, ante capiebat donavit. Quod egomet vivus confirmo et concedo eredesque mei, et quicquid tempore meo raptum est restauravi; atque si quis de successoribus meis pactum illud violaverit, hereditatem meam amplius non possideat. Hec concessio facta est domino Leodegario, archiepiscopo Bituricensem æcclesiam gubernante, atque Lodovico rege Francigenis dominante. Hujus rei sunt testes: Arpinus clericus, et Petrus de Betcholis, Arbertus, Bertrannus, fratres ejus, et Helias monachus et Petrus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung