CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3885     View  [Back]
Litteræ A., Asturicensis consulis, et E., ejus uxoris, quibus P. Cluniacensi abbati, committunt monasterium Sancti Salvatoris in Asturia fundatum.
Sanctissimo Patri ac domino, domno P. Dei gratia Cluniacensi abbati, totique cetui ejus cure commisso, A. ..., Asturicensis consul, ejusque uxor E. ..., salutem et obedientiam. Quoniam quidem divina providentia noluit nobis carnales donare filios nec filias, unde multimodas illi referimus grates, quibus, post vitę finem, res cum hereditate nostras relinqueremus, dignum duximus, consulente nobis atque monente post Deum pio episcopo Secobiensi, domno videlicet P[etro], omnipotenti Deo qui dedit et ęcclesię vestrę, vobis, pater, et successoribus vestris cunctam substantiam nostram nosquemet ipsos tribuere hoc modo. Viventes itaque vestris vestrorumque sanctissimis orationibus nos commendamus, monasterium quoque in sancti Salvatoris honore in Asturia fundatum, quod de nostrorum parentum servitute peccuniis non modicis traximus, liberum vobis cum bono honore, ut diximus, damus; tali conditione ut nulli abbati, nulli priori, unquam obediat, nisi Cluniaco, et Cluniacensi abbati. Post obitum vero mortis, eidem monasterio quicquid possidemus et possidebimus hereditario jure, in remissionem omnium peccatorum nostrorum ordinamus. Domnum igitur G. ..., quem ęcclesię vestrę in Villa Franca prefecistis, quia virum sanctum in divinis et humanis prudentem, denique in omnibus vobis utilem esse scimus, prefato in monasterio donate, quasi priorem nobis et ... vestrum camerarium ad nostras partes transmittite, qui hoc in negotio nobis consulat, et in aliis, quę litteris commendare nolumus, proficiat. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung