CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3886     View  [Back]
Charta qua Hugo de Lisiniano villam Sancti Gelasii ecclesiamque ibi de novo fundatam et molendinare monachis Cluniacensibus dat.
In Dei nomine. Ego Hugo de Lisiniano villam de Sancto Gelasio, quę juris mei est, et boscum, et terras, et quicquid ibi habebam, sive in meo dominio sive in casamento, excepto casamento Petri de Torceaco et Willelmi de Turre, totum ex integro dono Deo et sancto Petro ad locum Cluniacum, pro remedio animę meę, laudantibus filiis meis, Hugone Bruno atque Rogone. Hanc donationem ego ipse feci per presentem cartam in manu domni Pontii, Cluniacensis abbatis. Factum est hoc apud Lisinianum, in capitulo monachorum, coram multis testibus. De quibus hi sunt vel primi vel nominati: Hugo Brunus, filius meus, Pontius de Torceaco et Geraldus, filius ejus, Johannes, cognomento Comes, prepositus meus Linisinus, Petrus Rutinus, Callo clericus, cognomento Lombardus. De monachis: domnus Marcus, abbas Novi Monasterii Pictavensis, Bernardus, Cluniacensis camerarius, Jarento, Odo Arpinus, Albertus Teutonicus, Hugo et alii multi. Post hanc donationem, paucis interjectis diebus, ego ipse Hugo prefato abbati Cluniacensi, consobrino meo, occurri in villa de qua agitur Sancti Gelasii. Ibi tunc nos duo singuli singulos lapides posuimus in fundamentum novę ęcclesię construendę. Et tunc ad donationem meam addidi unum molendinare super fluvium Sar, ut monachi de Sancto Gelasio, immo de Cluniaco, construant ibi molendinum sibi vel vivarium vel quicquid voluerint; decimas quoque canabi et lini de Frontenaco. Quę omnia cum supradicta villa ab hodie et deinceps in perpetuum ad Cluniacum pertineant jure firmitatis et pacis, et hii testes sunt: Hugo Brunus, filius meus, qui et ipse laudavit, cartamque hanc manu sua firmavit, sicut et ego mea manu; Graufredus Berlaus, Hugo de Frontena, cognomento Grossulus et prescripti monachi et alii multi. Factum publice apud Lisinianum et apud Sanctum Gelasium, anno Dominice incarnationis M. Co VIIIIo, mense februario, sub domno papa Paschali II, regnante Ludowico rege Francorum, ordinationis domni Pontii abbatis Cluniacensis anno I, Albertus Teutonicus rogatus scripsit. S. Hugonis de Lisinia[no], qui donationem hanc fecit et per cartam istam firmavit. S. Hugonis Bruni, filii ejus, qui similiter fecit et firmavit. S. Rogonis, filii ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung