CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3892     View  [Back]
Epistola Teodorici ad Pontium, Cluniacensem abbatem, qua ei mandat se alodium suum in villa Besenga monachis Cluniacensibus dedisse, consentientibus uxore et filiis suis, etc.
Suggestione quorumdam fidelium virorum maxime tamen vestrorum, qui mecum morantur, sepissime edoctus non adeo valere, nec ita gratum esse Deo quod post mortem tribuitur, quam quod ante obitum largitur, vivens et salutem corporis mei habens, ego Teodoricus, Cluniacensis ecclesie servus, consilio uxoris mee et liberorum meorum, in presentia vestri deliberare cupio, quid pro anime mee remedio daturus sim in helemosina, sanctis apostolis Petro et Paulo. Definio igitur me daturum, quam cicius Deus dederit animum, in villa que Besenga vocatur, undecim quarteria alodii vestita hominumque et ancillarum pertinentia quinquaginta et tria capita; terram insuper dominicam ad excercendum quantum aratro sufficit, obtimam in redditione frumenti et ordei; pratum quoque quantum competit bobus aratri; est quoque ibi molendinum, cujus reditus valet duodecim modios frumenti per annum; nemus etiam ejusdem alodi, reddens in unoquoque anno consuetudinarios XXV solidos. Census autem predictorum quarteriorum est viginti solidorum. Hujus autem alodii bannum et questum placitumque ad libitum teneo. Sanctitatem autem vestram, si quid umquam in me vobis placet, quatinus domnum Golbertum, quem nobis huc usque permisistis, deinceps firmiter habere promittatis, quoniam ortatu ipsius et que presencialiter do, et que in posterum dare dispono, meliorare spero. Posco etiam ut alium fratrem bene morigeratum, quia sic loco nostro expedit et solacio ei sit, nobis tribuatis sacerdotem.
(Au dos:) Carta Teodorici laici.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung