CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3900     View  [Back]
Charta qua Islontia, filia Gomiz Didaci, comitis, monasterium Sancti Salvatoris villæ Viridæ in Hispania monachis Cluniacensibus dat.
Suasione serpentina, immo diaboli invidia ipsius ore propellente, vitio inobędientię primis hominibus ex paradisi habitacione ejectis, condoluit divina majestas; atque miserando decrevit per Verbum suum, id est per filium suum, cum quo et per quem, cooperante Spiritu Sancto, cuncta fecerat, tantam ruinam et culpam presumptionis vetite arboris per assumptionem humane carnis in uterum intacte virginis mortem nostram moriens in cruce justa humanitatem assumpte carnis debellare ac propellere, nosque ad vitam reparare; si tamen primi transgressoris subjestionibus ac suasionibus spretis atque repulsis, precepta redemptoris sui sollicite ac diligenter obędiendo adimpleat, omnino credens Patrem ingenitum, filiumque unigenitum a Deo patre sine fine, sine principio genitum, non factum, coęternum et consubstancialem, unius essentie cum eodem Patre et Spiritu Sancto, non tres Deos, sed unum omnipotentem Deum, filium vero in nostra carne passibilem, pro tocius mundi salute passum ætiam et sepultum, de sepulcro vivens resurrexit a mortuis, ascendit ad celos, venturus in fine mundi cum majestate ex vivis et mortuis juditium facturus, cunctis prout jesserunt premia redditurus, aliis vitam eternam, aliis perpetuam dampnationem. Igitur ego Islontia, filia Gomiz Didaci comitis, comitissa, mole peccatorum pressa, et inlicita parentum maritali conjunctione rea, tam eorum quam meam expavescens dampnationem, disposui una cum filia mea Jelvira Moniz, cum adjutorio Dei, ex his que michi maritali et dotis jure, sibique paterno conlata sunt, anime patris illius subvenire, immo Deo pro ejus ereptione tale aliquid offerre, quatinus ob compassionem illius compaciatur nobis Deus simulque cum eodem nobis conferat atque concedat, quam fidelibus suis promisit, ęternam beatitudinem. Cluniacensium siquidem venerabilium patrum fama ad nos usque perveniens, et experimento penes nos longo jam tempore laudabilis perseverans, adtraxit nos atque amore coegit, ut monasterium Sancti Salvatoris Ville Viride, in valle Vidriale, quod, ut dictum est, ambe possidebamus, ego dotis, illa paterno jure, beato Petro principi apostolorum et jam dictis dominis Cluniacensibus, ac quam maxime venerabili patri domno Pontio abbati ipsius loci ejusque successoribus predictum locum regimini et potestati submitteremus, quatinus anima prefati mariti mei Munionis Fernandiz, patrisque jam dictę filię meę et cęterorum parentum nostrorum animę ipsorum orationibus adjutę, januam regni cęlestis valeant ingredi ac ęterna beatitudine cum sanctis omnibus perhenniter perfrui. Prefatum monasterium vi regia domni Ildefonsi imperatoris longo tempore perdidimus, sed filia ejus, Urraca regina, post obitum ejus, rem diligenter examinans, et requirens episcopum Legionensem scriptorem kartule quam de eodem maritus meus fecerat michi, repperit, veridicaque assercione plurimorum testium, injuste nos illud perdidisse conprobavit, nobisque illud restituit, et ad possidendum sua karta propria confirmavit. Ob amorem igitur omnipotentis Dei et religionis augmentum jam sepe nominatum locum cum omnibus sibi pertinentibus, quę testimoniis aut scriptis nunc habet, aut habuit, vel habiturus est, summa cum alacritate et devocione liberum, ut Monio Fernandiz, dominus meus, pater filię meę Jelvire tenuit, et nos post eum tenuimus, tradimus et concedimus vobis ęternaliter possidendum, nichil in eo retinentes vel usurpantes, quod divinę et vestræ religioni sit contrarium, excepto quod bene agentes dum vixerimus in eodem loco volumus recipi et nullam laicam personam preponi nobis denegamus. Ab odierno ergo die possidete et sic ordinate, ut animabus defunctorum ibidem jacentium proficiat, monete publice terre Ispanie L solidos ob memoriam eorum, scilicet annuale, censum ab eodem loco exigentes. Si quis autem propinquorum nostrorum vel extraneorum contra hunc testamentum nostrum surrexerit, ad destruendum vel disrunpendum, quamdiu in hac voluntate perstiterit, sit excommunicatus et a Christi corpore et sanguine segregatus, et quantum inde presumpserit vel usurpaverit, in quadruplum vobis restituat, et regi vel cui lex dederit L libras auri constrictus ob temeritatem malicię suę persolvat, nostrumque datum firmissimum vobis permaneat. Hunc testamentum ego jam dicta Islontia et Jelvira legere audivimus et manibus propriis signum ingerentes roboravimus. †† Hæc descriptio facta est IIII feria, kalendis mai, era M. C. L., anno ab incarnatione Domini M. C. XII, regnante rege Ildefonso cum matre sua Urraca in Galecia; Bernardus archiepiscopus in Toleto, Pelagius episcopus in Asturica, Petrus episcopus in Palentia, regina domna Urraca, et comes Petrus de Galecia, nutritor filii ejus, adstantibus predicte terre plurimis potestatibus, et precipue comite Rodrigo Veliz, apud Austuricensem civitatem hujus donationis chartam cognoscentes voluntarie conlaudantes confirmavere. Pelagius ejusdem civitatis episcopus conlaudans confirmavit; siquidem prefatus locus in suo consistit episcopatu. Comes Petrus confirmavit. Fernando Fernandiz conf. Gomiz Pelagius conf. Prior Stephanus Sancti Zoyli conf. Camerarius Dalmacius conf. Ermenerius conf. Cid, testis. Belid, testis. Raimundus notuit. Ego Mauricius, Dei gratia Braccarensis archiepiscopus, confirmo et signum pono. (Monogramme de l'archevêque)
(Au dos:) Carta Islontiæ comitisse, de monasterio Sancti Salvatoris Vallis Viridae.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung