CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3904     View  [Back]
Litteræ Stephani, Æduensis episcopi, archidiaconis, archipresbyteris atque presbyteris dioecesis suæ ut monasterium Cluniacense adjuvent.
Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus, universis diocesis nostre archidiaconis, archipresbiteris atque presbiteris, salutem. Quoniam predecessores nostri speciali et precipua dilectione erga Cluniacensem ecclesiam devoti semper extiterunt, dignum duximus et nos vestigiis eorum inherentes, prefate ecclesie abbatem et conventum propensius amare, et omnia que juris eorum sunt ab iniquorum infestatione quantum poterimus deffensare. Proinde dilectioni vestre mandando precipimus, et precipiendo mandamus, ut si quando predictus domnus abbas Cluniensis, vel quispiam de prioribus ejus seu de monachis ubilibet manentibus, in conspectu vestro clamorem fecerit aut deposuerit querelam, non aliter quam si vestrum esset negotium, partes eorum viriliter adjuvetis, et omnem justiciam super malefactores illos pro eis faciatis. Quicumque autem preceptum illud in irritum duxerit, noverit pro certo quia in eum graviter, actore Deo, vindicabimus.
(Au dos:) Carta Stephani, episcopi Eduensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung