CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3905 bis     View  [Back]
Charta qua Raymundus, episcopus Ausonensis, et Bernardus amatus, vicecomes Cardonensis, cum uxore et filiis dant ecclesiæ Cluniasticæ et Beato Petro Castriserrensi ecclesiam de Tagamanente.
Sub Trinitatis nomine, patris, prolis cum neumate. Ego Raimundus, sancte Ausonensis ecclesie Dei gratia pontifex, cum assensu canonicorum dono ecclesiam de Tagamanente ecclesie Cluniastice atque beato Petro Castriserrensi necnon priori ibidem degenti, nomine Januario, ejusque successoribus, cum capellaniam (sic) universis ad eamdem ecclesiam pertinentibus directis, ut habeant eam et possideant jure perpetuo, sine cujuslibet persone inquietudine, salva in omnibus dignitate et reverentia sedis nostre. Ego quoque B. A., pietate divina vicecomes Cardonensis, in cujus honore prefata sita est ecclesia, ob remissionem mei parentumque meorum peccaminum, cum uxore mea Adalmudis et liberis G. atque P. eandem donacionem facimus et consentimus libera voluntate atque benivola et confirmamus, ut perpetuum robur in eternum obtineat. Quod si (quod absit!) cujuspiam violencie obstinata temeritas hanc donacionem a prefatis personis gratuita factam benignitate quolibet modo temerare vel evacuare seu anullare vana presumptione temptaverit, ego Raimundus prelibatus episcopus ex auctoritate summe Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti et beati Petri apostolorum principis omniumque successorum ejus et nostri eliminamus eum ab omni sinu matris ecclesie et ab officio tocius divine religionis secludimus, donec resipiscat et ad dignam satisfactionem perveniat. Actum est hoc IIIIo idus novembris, anno ab incarnatione Domini I Co XIIIo. † Raimundus, Dei gratia Ausonensis episcopus. Hoc primixerius firmavit nomine Petrus. † Hoc signavit ita Bernardus et archilevita. † Hoc signum scriptis fecit in istis Poncius sacriscrinius. Signum Berengarii. Signum Willelmi Guisadi. S. Raimundi Arnaldi. Signum item Berengarii Ermengaudi. Bernardus vicecomes. Signum † Guillelmi. Signum † Raimundi Fulconis. Signum † Adalmudis, vicecomitissa. Bernardus † Lucanensis (?).
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung