CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3906     View  [Back]
Charta qua Petrus, Galitiæ comes, monasterium Sancti Martini de Juvia monachis Cluniacensibus committit.
P[etrus], Gallecię comes, una cum fratre meo obtimate R., necnon et sororibus meis, videlicet sanctimonialis Munina atque Visclavara, cęterisque heredibus, venerabili patri nostro P[ontio], Cluniacensium abbati, ejusque successoribus in perpetuum. Post reconciliationem quę facta est per sanguinem Jesu Christi, inter creaturam et creatorem, cum regnum cęlorum vim patiatur et violenti diripiant illud, dignum profecto est, ut ei juxta intellectum evangelicę veritatis violentiam inferamus, et totis viribus ad illud per Dei gratiam veniamus. Sed quia tutum iter ad regnum celorum habere non possumus nisi preveniente gratia ex meritis virtutum scalam fecerimus per quam gradatim ascendamus, opportet nos ad scalam componendam virtutum virgas et gradus colligere justa hoc quod David propheta concinens ait: «Ambulabunt de virtute in virtutem et videbitur Deus Deorum in Sion», et in alio loco: «Deus in gradibus ejus dinoscetur cum suscipiet eum». Et licet virgę cum gradibus prout decet conexe habeantur nisi nobis trahentium manus ad subeundum porrigantur, vigilanti cura pensandum est, ne forte in ascensu defectum patiamur. Eapropter, inter cetera et supernorum civium patrocinia placare per gratiam largitatis festinemus, et pauperibus Christi per ministeria caritatis quequę necessaria subministremus. Unde nos supradicti conmuni fraternitatis consilio et auctoritate episcoporum, scilicet Sancti Jacobi domni Didaci, et Minduniensis domni Munionis, hanc seriem testamenti devote scribimus tibi reverentissimo patri nostro P. in honore beatorum Petri et Pauli de quodam monasterio Sancti Martini, quod in diocesi Minduniensis ęcclesię situm esse cognoscitur, juxta flumen Juvię, in territorio Trasanguis, cum omnibus adjunctionibus suis. Tali siquidem conditione potestati vestre prefatum monasterium ad presens tradimus, ut non vendatur nec commutetur, nec alii vestre obedientie nisi Cluniaco subiciatur; ita ut unus ex senioribus in gremio sanctitatis vestre enutritus et in divina pagina doctus ibi prior habeatur. Alius nanque sequens ordo ex obędientiis vestris ei, prout melius noveritis, adibeatur. Si forte vero (quod absit!) a predicto monasterio, aliqua interveniente occasione, illi seniores ultro discedere voluerint, ita quod reverti dedignentur, ab ejusdem monasterii jure nullatenus alieni habeamur, sed sicut quięte tradimus, quięte recipiamus. Aliud ętiam in calce hujus pagine adicimus, quod nullo modo silentio pretereundum esse videmus, videlicet ut causa benefaciendi ibi reverentiam habeamus. Si qua sane aliqua persona sive propinqua, sive extranea, qualiscunque sit, contra hanc paginam testamenti temere venire temptaverit, a liminibus sanctę ęcclesię separetur, et quod in calumnia posuerit in duplo vel triplo conponat. Nos superius memorati in hac serie scripture manus nostras, æra Ma. Ca. La. Ia., et quod XVIIIIo kalendas januarias. Bernardus, archiepiscopus Toletanus, confirmat. Didacus, Conpostolanę ęcclesię episcopus, confirmat. Munio, Minduniensis ęcclesię indignus vicarius, confirmat. Petrus, prior Sancti Jacobi, confirmat. Petrus Anajaci, thesaurarius Sancti Jacobi, confirmat. Asias Muniz magister scolarum confirmat. Froyla Vimaraci confirmat. Menendo Vimaraic confirmat. Menendo Solinizi confirmat. Comes Gugies testis. Comes Munio Pelagis testis. Comes Rudericus Veilazi testis. Didacus, qui notuit. Didacus, ecclesię beati Jacobi divino nutu sedis episcopus, hoc scriptum confirmat, anno sui presulatus XIIo.
(Au dos:) Carta domini Petri, comitis Galitie, de donatione monasterii Sancti Martini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung