CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3914     View  [Back]
Charta qua Elisabeth, uxor Hugonis de Liemundo, dedit, pro anima mariti sui, quidquid possidebat in villa Ciana et in Carmeia.
Omnibus christianę religionis cultoribus notificetur atque notificatum memorię commendetur, quia ego Elisabeth, uxor Hugonis de Liemundo, dedi pro anima ejus et pro animabus antecessorum nostrorum, necnon et pro anima mea, omnia quę predictus Hugo vir meus habuit, possedit, optinuit a Landrico, vicario de Branciuno. Hoc autem per manum Gausberti, obedientiarii de Julliaco, dedi beato Petro et ęcclesię Cluniacensi, accipiens a predicto Gausberto monacho L solidos denariorum de moneta Cabilonensi. Dedi autem in villa Ciana et in Carmeia quicquid in eis vir meus a predicto Landrico habuit, in terris, in silvis, in pratis, in aquis aquarumque decursibus, et taschiam de Bragniaco, laudantibus filiis nostris Hugone canonico, Bernardo, Helia, Leudbaldo. Signum Ansierii archidiaconi. S. Hugonis de Meiliaco. S. Raimundi canonici. S. Gaufredi de Porta. S. Walterii de Mansionibus. S. Petri de Carmeia. S. Aimonis Cuscheth. Actum Cabillonis, in curia Hugonis de Meiliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung