CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3919     View  [Back]
Charta qua Poncius, abbas Cluniacensis, notum facit monasterium a principe Geraldo in alodio suo Seleden fundatum Cluniaco coenobio datum fuisse.
Frater P[oncius], Cluniacensis abbas, tam presentibus quam futuris. Princeps nobilis Geraldus pro amore Dei destructo castello suo, voluit fieri monasterium, in proprio alodio suo Seleden, donans illud in manu nostra Deo et Beato Petro Cluniacensi, ideo scilicet ut sanctimoniales nostras illuc transferri mandaremus, antea enim manebant Boliswilere. Donatio autem ista facta est nobis, presente Bertolfo duce, et advocato loci, Bertolfo comite, et Adelberto de Stouf, et legato episcopi Basiliensis domni Roudolfi, Siginando Grandivalensi preposito, et cęteris venerabilibus plurimis. Statuimus autem ut monasterium Seleden neque Cellę, neque alicui unquam monasterio subjaceat, nisi tantum Cluniaco. Interdicimus vero, ut in predictarum monasterio sanctimonalium nulla umquam femina recipiatur, nisi per abbatem Cluniacensem precipiatur. Decrevimus quoque, ut omnes possessiones, quę pro susceptione seu sustentatione sanctimonalium fratribus de Cella aliquando donatę sunt, qui earum curam multo tempore gesserunt, sanctimoniales ex integro ut proprias sibi recipiant. Diffinivimus etiam quatenus quecumque monachi de Cella de suis propriis possessionibus ad sustentationem sanctimonialium caritative contulerunt, ex integro recipiant. Illas vero possessiones, quas specialiter pro monialibus quibusdam, videlicet Gisela, Sigeburg, Mathilt, Liugard Mathilt, pro victu et vestitu earum monachi de Cella distribuerunt, unaquaque earum moriente, statim recipiant. Actum anno incarnati Verbi M. C. XV, Romanorum imperatore augusto Henrico V.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung