CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3920     View  [Back]
Sententia inter Bernardum Grossum et abbatem Pontium, ab episcopo Eduensi lata, qua confirmat donationes ab antecessoribus Bernardi Hugoni abbati Cluniacensi apud Sanctum Hippolytum factas, etc.
Notum sit omnibus qualiter Bernardus, cognomento Grossus, ea que antecessores sui Cluniaco concesserant, que etiam ipse domno abbati Hugoni abjuraverat, et datis obsidibus firmaverat, iterum calumpniare cepi, et magna inquietatione exagitare, in tempore domni Poncii abbatis. De quibus controversiis in examinationem Eduensis episcopi domnus abbas P. et predictus B. se posuerunt. Hec talibus judiciis terminata sunt. Peagium capere solebat, quod domino abbati Hugoni sacramento et datis obsidibus omnino dimiserat, illud deinceps cepit a transeuntibus extorquere, et mutato nomine conductum vocavit, non peagium; unde judicatum ei fuit, quia neque pro conductu, neque pro peagio, aliquid per coactionem ulterius capiat, et obsidibus securitatem confirmet. De Sancto Ypolito dictum est, quod omnia illa que domnus abbas Poncius vel homines sui possent racionare, avum suum guerpisse, vel patrem vel avunculum suum, vel seipsum, quiete totum dimitteret, et quicquid accepit, redderet secundum catallum a tempore placiti prioris cum isto domno abbate P. habito. De occupationibus condominarum quas dicebat se invenisse per homines suos, qui eas pergiraverant, quia nescientibus monachis divisio facta fuit, pro nichilo habeatur. Sed si tricennalem possessionem monstrare possint, vel donum factum a predecessoribus suis vel ab ipso, eas monachi quiete possideant; sin autem iterum terram pergirent et communi consilio discernant. De hominibus Wichardi qui per Cluniacum transiebant ad servicium Bernardi, pro ea que eis ablata in seditionem commotis, dictum est, quod de illis hominibus Wichardi, qui pacem fecerant cum Cluniensibus per manum camerarii, remaneret. De aliis vero, dies inter Bernardum et monachos capietur, et justicia sui cuique daretur. De seditione autem facta, quia Bernardus se dedecoratum dicebat, camerarius rectum et honorem ei obtulit, et diem nominavit. Bernardus super recti oblationem predictam Cluniensium cepit, hoc cum domnus abbas qui aberat audiret, precepit ut excommunicaretur; ille terrore compunctus, quod abstulerat reddere firmavit, tres mulas dedit et pratum; donnus abbas pratum respuit, quia vadimonium non legitime recipitur in hac parte. Judicatum est ut mule recipiantur pro pretio quod valent et calumpnia que super eas fit solvatur, et quod super est de catallo reddatur. Quo computato sexcenti et XXXVII solidi fuerunt inventi. Bannum Cluniaci infra metas istas consistit: Julliacus meta una, Sergi, Carrella, Sancta Maria de Bosco, Matisconum, Tornut. Si a priori placito vel ipse, vel aliquis de suis infra has metas aliquid abstulit Cluniaco euntibus vel redeuntibus, reddant illud pro catallo, et ulterius pacem firment. De molendino dictum est, si monachi ab heredibus illud se emisse possunt probare, elevare vel deicere illud, ita ut non noceat, possunt. Si autem Bernardus aliquid laudavit eis, ipsorum erit; aliter heredibus justitiam teneant. De Bellomonte dictum est, quod ea pace qua comes Hugo eis dimisit, teneant. Quod Bernardus probare poterit comitem Hugonem in villa illa in pace cepisse, habeat. De Cantulupi vel Sancto Desiderio, dictum est, ibi nichil accipere debet, nisi pugillum candela[b]rum et tres solidos, et pro hoc custodiam debet. Quod autem probare poterit Hugonem de Brancio in pace monachorum ibi cepisse, habeat; cetera dimittat. De hominibus quos monachi possident, et Bernardus clamat, ita dictum est illos quos ante prius placitum calumpniaverat, si in placito non retinuit, dimittat monachis; de aliis justiciam habeat. De Gaufrido de Melion dictum est, quod poterit probare Hugonem de Brancio in homine illo cepisse, habeat; si probare non potest, C solidos quos cepit reddat et hominem dimittat. De Duranno de Cassan[ias] dicit Bernardus, quod licet in terra monachorum habitet, tamen pro aliis tenoribus quas habet homo in terra ejus, et quia homo ille est de dominio ejus, ab antecessoribus suis habet in eo captionem; de hoc dictum est, quod poterit probare antecessores cepisse in terra illa, ubi stat homo, teneat; quod super est dimittat, et quadraginta solidos quos cepit reddat. Judicium factum est, quod quidquid a priori placito Bernardus abstulit sine racione, reddat catallum. De Paredo dictum est, quod licet Savericus illic moraretur, nichil inde deberet rapere, et quicquid cepisset pro catallo redderet. De Carbonella, ubi homines sui aliqua ceperant, dixit se habere garandum; dictum est, quod si garandum rectum de captione posset habere, maneret; sin autem catallum redderet. De muliere Hulgot dicit Altaldus, quod Landricus dedit eam, et homines Bernardi nominat qui hec sciunt, illi negant; dictum est, quod si in carta possunt testes illi inveniri, maneat; sin autem probetur carta vera et datio mulieris per quoslibet testes.
(Au dos:) De Sancto Ypolito.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung