CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3922     View  [Back]
Charta qua Mauricius, abbas Solemniacensis, monasterii sui jura super silvam Amanzenas a Bernardo, vicecomite de Comborn, monachis Cluniacensibus in Ventiodorensi monasterio servientibus datam concedit, et insuper ecclesiam Trainiacensem confert.
Ego Mauricius, abbas Solunniacensis, universis sancte ecclesię filiis, presentibus scilicet [et] futuris, notum fieri volo, quod Bernardus, vicecomes de Conborn, dedit Ventiodorensi monasterio, et monachis Cluniacensibus in ipso monasterio Deo servientibus, et successoribus eorum, quandam silvam quę Amanzenas appellatur, ut eam quiete et inconcusse perpetuo possiderent, et in ipsam silvam æcclesiam seu monasterium edificarent. Hoc autem donum fecit ipse Bernardus, consilio et assensu domini nostri Eustorgii, Lemovicensis episcopi, et clericorum suorum, me presente, qui suscepit donum predicte silve ad opus Ventiodorensis monasterii, de manu Bernardi, et Philippus prior ejusdem monasterii suscepit illud donum de manu episcopi. Et quia predicta silva in parrechiis æcclesiarum Sancti Ilarii de Lascorbas et Sancti Martini de Trainaco et ecclesię de Camberet sita est, quę sunt de jure monasterii nostri, quas etiam Bernardus vicecomes de nobis habet, et antecessores sui de nostris habuerunt, nos religionis intuitu et reverentia Cluniacensis æcclesię inducti, quicquid de jure nostro et ecclesiarum monasterio nostro pertinentium intra fines prenominate silve continebatur, totum ex integro Ventiodorensi monasterio et fratribus ibidem Deo servientibus donavimus, et ut in perpetuum pacifice et tranquille possiderent et ibi ecclesiam seu monasterium edificarent concessimus. Preterea donavimus sepedicto Ventiodorensi monasterio ecclesiam Sancti Martini de Trainiaco, cum omnibus ad eam pertinentibus, videlicet decimis, primiciis, sepulturis et oblationibus et cappellis, necnon etiam cum aliis beneficiis et possessionibus ad altare ejusdem æcclesię pertinentibus, ut ea de fevalibus adquirant et adquisita auctoritate et concessione nostra et fratrum nostrorum sine intermissione possideant. Hæc itaque dona consilio venerabilium fratrum nostrorum, Petri prioris nostri, et prepositi, nomine Petri de Cevena, et Bernardi prepositi Sancte Crucis, et Bernardi prepositi Sancte Fauste de Brivazac, et communi consilio aliorum monachorum nostrorum solemniter in capitulo nostro fecimus, quæ suscepit de manu nostrę Philippus Ventiodorensis monasterii prior. Et ut hæc dona fideliter ei et suis successoribus illibata conserventur, ego Mauricius abbas et omnes fratres nostri, qui in ipso capitulo aderant, ipsi Philippo osculum pacis prebuimus. Interfuerunt autem huic donacioni atque concessioni Stephanus de Rivo Chaucidos, Petrus de Nobiliaco, Geraldus [de] Lemovicis, Gaufredus de Vijano, Guaucelmus de Cevena, Bernardus de Brivazac, Ugo de Cella, Solempniacenses monachi; cum Philippo priore presentes adfuerunt Ugo de Lavarzino, Johannes capellanus de Petrabuferia, Aimericus de Sollempniaco diaconus, Petrus Montolis, famulus ipsius Philippi, Petrus Andreę, famulus Ugonis de Lavarzino, et tota congregatio Solempniacensium fratrum. Ut autem hæc donatio atque concessio firma semper et illibeata permaneat, presentem cartam propria subscriptione subterfirmavimus, et nostro sigillo muniri fecimus. Factum (sic) est autem hæc carta Solumniaci, anno incarnati Verbi millesimo centesimo XVImo, XV kalendas maii, indictione nona, tempore domini nostri pape Paschalis, regnante Ludovico rege Francorum. Ego Mauricius, abbas Sollempniacensis, propria manu subscripsi. Ego Petrus, prepositus Sollempniacensis, propria manu subscripsi. Ego Gaucelmus, Sollempniacensis elemosinarius, subscripsi. Ego Bernardus, Sollempniacensis cellerarius, subscripsi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung