CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3923     View  [Back]
Litteræ Gerardi, Engolismensis episcopi, ad Pontium, abbatem Cluniacensem, quibus confirmat concordiam inter priorem Ventiodorensem et abbatem Solemniacensem de ecclesia Sancti Martini de Trainniaco factam.
Gerardus, Engolismensis episcopus et sanctę Romanę æcclesię legatus, Pontio eximio et merito venerabili Cluniacensi abbati et fratribus sibi a Deo commissis eorumque successoribus in perpetuum. Ex relatione dilecti filii nostri Philippi, Ventiodorensis celle prioris, et ex lectione cartarum pro certo cognovimus ipsum cum dilectis fratribus Mauricio, Sollemniacensi abbate, et capitulo Sollemniacensi sollemniter concordiam fecisse de ecclesia Sancti Martini de Trainniaco, et omnibus ad eam pertinentibus, et de silva quæ Amanzenas vocatur, vobisque et vestris successoribus jus quod Sollemniacense monasterium in predicta æcclesia atque in silva donatione principum et concessione Lemovicensium episcoporum habebat, seu antiquitus habuerat, donasse atque in perpetuum concessisse; et quia nos apostolicę sedis sollicitudinem gerimus, et concordiam monasteriorum et religiosorum locorum diligere debemus, predictam donationem atque concessionem laudamus atque apostolicę sedis auctoritate confirmamus, ut deinceps et vos vestrique successores quiete et pacifice perpetuo habeatis atque possideatis. Et ut hæc nostra concessio seu confirmatio firmior et certior permaneat, propria manu nostra subscripsimus, et sigillo nostro muniri fecimus. Ego Girardus, Engolismensis episcopus, sanctę Romanę æcclesie legatus, subscripsi. Datum Engolisme, anno incarnati Verbi M. C. XVI, indictione VIIII, regnante Lodovico rege Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung