CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3924     View  [Back]
Charta qua Bernardus, vicecomes [de Comborn], et filius ejus Archembaldus monachis Cluniacensibus dant boscum nomine Amanzenas.
Universis presentibus et futuris notum fieri volumus, quod ego Bernardus vicecomes et Archenbaldus filius meus, Deo et beato Petro apostolorum principi et Cluniacensi æcclesię, pro salute animarum nostrarum dedimus boscum qui Amanzenas nominatur. Hunc autem boscum ita dedimus, ut Ventiodorense monasterium ipsum semper quiete et inconcusse in perpetuum habeat atque possideat. Boscum si quidem, a nobis Cluniacensi ęcclesię et Ventiodorensi monasterio datum, ex una parte terminat via quę extenditur a Pauliaco usque ad Culturas, et ex altera parte via quę descendit a Culturis usque ad Cooz. Quicquid vero intra predictas vias continetur, quod ego et filius meus Archenbaldus in dominio habebamus, in dominio Cluniacensis ecclesia et Ventiodorense monasterium integre possideant; pari quoque tenore concessimus, ut quicquid in predicto bosco quilibet fevales de nobis habebant, a monachis Ventiodorensibus haberent. Quod autem jam dederant vel daturi erant Cluniacensibus fratribus, illud totum concessimus, et ut Ventiodorenses monachi sine interuptione possiderent auctorizamus; quicquid itaque infra prescriptas vias habetur, de quocumque manso, de quacumque bordaria sit, Cluniacensibus fratribus et Ventiodorensi monasterio a nobis donatum esse nullus fidelium dubitet. Hæc omnia fecimus consilio et assensu domini nostri Eustorgii episcopi Lemovicensis et clericorum suorum, apud Tutelense cenobium. Postea vero eadem dona fecimus apud Ventiodorum, in manu patris nostri domini Poncii, venerabilis Cluniacensis abbatis. Donationi apud Tutelense cenobium factæ interfuerunt: Eustorgius Lemovicensis episcopus, Ebalus Tutelensis abbas, Mauricius Solemniacensis abbas, Geraldus Bellilocensis abbas, Aimericus archidiaconus de Jovignac, Helias archipresbiter de Gimello, Ramnulfus de Garaic, Philippus prior, Ademarus monachus, et alii complures, tam clerici quam laici. Donacioni vero apud Ventiodorum factæ in manu domni Poncii abbatis Cluniacensis interfuerunt: Amblardus Lemovicensis abbas, Philippus prior, Ademarus monachus, Helias de Gimello, Ugo de Lavarzino et multi alii. Factum est autem primum donum apud Tutelam, anno incarnati Verbi M. C. XVI, indictione VIIII; secundum autem donum apud Ventiodorum, actum est anno incarnati Verbi M. C. XVII, indictione X, domno Pascali papa catholicam æcclesiam gubernante, Lodovico rege Francorum regente, Leodegario archiepiscopo Bituricensi æcclesię presidente.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung