CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3927     View  [Back]
Charta qua Fernanz Fernanniz et uxor ejus Gelvira, filia regis Alfonsi, quartam partem monasterii de Ferreries in Gallæcia monachis Cluniacensibus dant.
In nomine Dei omnipotentis, qui omnia ex nichilo creavit, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Quia presentem vitam sine peccato transire non possumus, et ad vitam æternam nisi mundi pervenire nequaquam valemus, jubet Dominus Jesus Christus ut peccata nostra elemosinis redimamus et de his quę possidemus thesaurum in celo faciamus, «quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit». Et Paulus apostolus: «Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes»; et Salomon: «Redemptio anime divicię suę»; et in libro Thobi: «Melius est elemosinam dare quam thesauros auri reponere»; et: «Qui facit elemosinam, saciabitur vita». In qua elemosina non pauperum spolia, sed propria Deo fiunt grata, quoniam non placet Deo illud munus quod alter letus accipit et alter tristis amittit, sed illa est Deo grata elemosina, que ex propria exhibetur ereditate vel substantia, non que de aliena datur rapina. Igitur, in Dei nomine, ego Fernanz Fernanniz his et talibus doctus exemplis, necnon peccatorum meorum multitudine perterritus et uxor mea, infanta donna Gelvira, filia serenissimi regis Alfonsi, non coactus, sed spontanea voluntate, placuit animo meo et predicte uxori meę, ut pro anima mea et anima patris mei Fernandi comitis et anima uxoris meę predicte infantę, et pro animabus omnium aviorum et parentum meorum, facerem cartam vel testamentum sicut et facio Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, ad monasterium de Cluniaco, ubi domnus Poncius abbas esse videtur, de hereditate mea propria, quam habeo de patre meo et de avibus meis jure hereditario: id est quartam partem de monasterio de Ferreries, quod est positum in Gallecia, in terra de Lemes, juxta Pantonem, totam quartam meam integram, sicut mihi competit inter meos heredes, id est casas, ecclesias, vineas, terras populatas et non populatas, totamque hereditatem per ubicunque eam invenire potuerint, ut fratres de Cluniaco in predicto monasterio de Ferreries commorantes, quiete et hereditario jure in perpetuum possideant, ut predictorum apostolorum intercessionibus et fratrum de Cluniaco orationibus omnia peccata mea mihi et uxori meę, et patri meo, et matri meę, et omnibus parentibus meis, indulgeat omnipotens Dominus. Amen. Nulli autem volumus fratres qui in Ferreries steterint servire nisi ad Cluniacum; sed abbas de Cluniaco ordinet, et judicet secundum ordinem suum sicut voluerit, et omnes qui post eum futuri sunt abbates in secula seculorum. Amen. Si quis autem de gente nostra vel extranea aut alius aliquis venire temptaverit et hunc testamentum irrumpere voluerit, in primis cum his qui Deum tradiderunt et crucifixerunt, in inferno in perpetuum ardeat, et pro testamento quod voluit infringere, auri libras Cm persolvat, et quod inde auferre voluerit pariat in duplum vel triplum, et hoc testamentum plenam et perpetuam habeat firmitatem. Factum est autem hoc testamentum era Ma Ca La Va, VIII idus julii, regnante Urracca regina, cum filio suo Alfonso; Bernardo, archiepiscopo in Toleto; apud Sanctum Jacobum, Didago secundo; apud Ovetum, Pelagio episcopo; Petrus, episcopus Lucensis; Didagus, episcopus Auriensis. Ego Fernanz Fernandiz et uxor mea infanta Gelvira hoc testamentum fieri rogavimus et manu propria roboravimus. Gomez Pelaiz confirmavit. Ferrandus Menendiz confirmavit. Petrus Oveguis confirmavit. Cutz Gonzaviz confirmavit. Gonzalvus Assuriz confirmavit. Citi testis et Beliti testis sumus et de manus nostras hoc roboravimus coram testes.
(Au dos:) Fernanz Ferranniz de Ferreries.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung