CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3928     View  [Back]
Charta qua notum est Symeonem presbyterum monasterio Cluniacensi pratum ad pontem de Aenac, etc., dedisse.
Ne oblivione memorie invida superveniente pereant que firma manere volumus, apicibus annotamus. Ego igitur Symeon presbiter dimitto, concedo, dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo in manu domni Poncii, Cluniacensis abbatis, in presencia domni Bernardi prioris et domni Wichardi camerarii, et aliorum multorum monachorum, pratum quod habebam ad pontem de Aenac, quicquid in eodem prato habebam a monachis Sancti Petri et quicquid ab aliis hominibus adquisieram, vel labore meo ibidem michi parevieram, totum ex integro, pro anima mea, concedo. Testes hujus donationis sunt qui et presentes fuerunt: domnus Gauscerannus, Matisconensis ecclesie decanus, et Bernardus et Humbertus et Gauffredus, ejusdem ecclesie archidiaconi, et Dalmacius, canonicus et Walterius, Cabilonensis canonicus, et Leotaldus Cluniacensis capellanus. Facta Meledi, anno ab incarnatione Domini millesimo Co XVIIo, presidente sedi Matisconensi domno Berardo; regnante Philippo rege. Scripsit etiam Eldinus, domni abbatis armarius, XIII kalendas augusti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung