CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3930     View  [Back]
Sententia definitiva a Gerardo, Engolismensi episcopo et Sanctæ Romanæ ecclesiæ legato, inter Guidonem, Lascurrensem episcopum, et fratres Cluniacenses super ecclesiis de Morlanno lata.
Ego Gerardus, Engolismensis episcopus et sancte Romane ecclesie legatus, presentibus et futuris notum fieri volo, quod fratres nostri Guido, Lascurrensis episcopus, et Cluniacenses monachi, pro controversia quam inter se habebant super ecclesiis de Morlanno, precepto domini nostri pape Paschalis, ante presentiam nostram convenerunt. Episcopus siquidem Lascurrensis conquerebatur quod predictas ecclesias Clunienses monachi injuste possidebant; econtra monachi ecclesiam Sancte Fidis de Morlanno tricennali possessione sine canonica calumpnia se tenuisse astruebant. De nova vero capella per judices a domino papa Paschali datos tempore Trecensis concilii, Trecis definitum esse asserebant. Quod judicium episcopus factum esse non negabat, sed utraque pars diverso modo judicium factum deferebat; neutra tamen sufficiens monumentum ipsius judicii pretendebat. Monachi tamen litteras de recognitione juditii sui in presentia domini Pape facta, sub testimonio Ismeonis, Diensis episcopi, qui unus ex judicibus fuerat, a domino papa Lascurrensi episcopo directas dicebant; quarum exemplar in presentia nostra ostendebant, in quo continebantur ut facta revestitione de capella Sancti Andree, monachi per tres legitimos testes probarent juramento se jure parrochiali locum illum in quo predicta capella fundata erat tricennali possessione tenuisse. Sed quia exemplar illud sigillo munitum non erat, episcopus Lascurrensis predictas litteras a domino papa predecessori suo directas esse non credebat. Nos itaque, auditis diligenter utriusque partis rationibus una cum venerabilibus fratribus nostris Roberto, Corisiopitensi episcopo, Hugone, abbate Sancti Eparchii, Achardo, Engolismensi archidiacono, Petro, Engolismensi precentore, Iterio, magistro scholarum Sanctonensi, atque pluribus aliis, quod ex parte Cluniacensis capituli duo legitimi testes producerentur, qui juramento probarent illas litteras, quas proferebant, esse verum exemplar litterarum domini pape pro predicto negotio Lascurrensi episcopo directarum. Quo expleto, iterum ex parte Cluniacensis capituli producerentur et tres alii testes, qui publicis criminibus reprobari non possent, et per juramentum astruerent se vidisse quod monachi Cluniacenses ecclesiam Sancte Fidis de Morlanno per triginta annos et locum in quo nova capella fundata erat absque canonica calumpnia possederant. Quod si hujusmodi testes presentare non possent, constituimus ut ex parte Cluniacensis capituli cum litteris ejusdem, tres persone presentarentur, que tricennalem possessionem predicte ecclesie Sancte Fidis, et loci in quo nova capella edificata erat, jure parrochiali monachos Cluniacenses sine canonica calumpnia habuisse, juramento probarent. Quibus ita prosecutis, monachi Cluniacenses deinde dictas ecclesias cum suis pertinentiis quiete haberent et possiderent. Hujus vero juramentis ut ante presentiam nostram prosequerentur, in crastina die festivitatis beati Michaelis, terminum dedimus. Interfuerunt autem huic diffinitive cause: Henricus, abbas Sancti Johannis Angolismensis; Amblardus, abbas Sancti Marcelli; Radulfus, abbas Nobiliacensis; Gillelmus, prior Sancti Licerii; Otgerius, prior Sanctimontensis; Girbertus, prior Morlanensis; Guillelmus, prior de Monte Alto; Bonushomo, Adurensis electus; Sanctius, Lascurrensis archidiaconus, et plures alii. Et ut hoc nostrum difinitivum judicium firmius et certius permaneat, propria manu nostra subscripsimus, et auctoritatis nostre sigillo muniri fecimus. Et ut utraque pars scriptum haberet, precepimus. Hoc quoque quod a scriptore oblitum fuerat huic carte subjungi precepimus: quod si Cluniacenses fratres a supradictis juramentis deficerent, Lascurrensis ecclesia predictas ecclesias deinceps quiete possideret. Actum autem Engolisme, anno incarnationis Dominice Mo C. XVIIo, indictione X, regnante Lodovico rege Francorum. Girardus, Engolismensis episcopus et sancte Romane ecclesie legatus subscripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung