CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3931     View  [Back]
Charta qua Gaufridus de Saliaco contulit monasterio Cluniacensi Stephanum Cornutum «cum omnibus illis qui ex lumbis ejus processerunt.»
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod Gaufredus de Saliaco, pro animabus antecessorum suorum, omni calumpnia sopita, contulit Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, et obædientiæ de Jaliniaco, domnoque Gausberto Monetario, ejusdem obodientiæ (sic) decano, Stephanum cognomento Cornutum, cum omnibus illis qui ex lumbis ejus processerunt vel processuri sunt. Hoc autem sciendum est, quod domnus Gaufredus de Saliniaco pro isto dono a domno Gausberto Monetario L solidos accepit. Hujus rei testes sunt: Gaufredus de Marchiseio, Artaldus de Maliaco, Guntardus presbyter, David de Maliaco, Adam frater ejus, Benedictus, Bruno de Alio, Warnerius Budellus, Hugo Forestarius, Willelmus Warnerius. Factum est autem hoc donum et in capitulo concessum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XVII, regnante Ludovico rege Francorum, Pontio abbate presidente cenobium Cluniense, Berardo episcopo regente episcopatum Matisconensem.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung