CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3934     View  [Back]
Diffinitio altercationum quas Leodegarius, Vapincensis episcopus, habuerat cum Cluniacensibus monachis super diversis rebus.
Ad recordationem firme memorie scribimus, quod ego Leodegarius, Vapincensis episcopus, in presentia domni pape Gelasii secundi, altercationes quas cum Cluniacensibus monachis habueram, ita definivi. Terram quam eis abstuleram, quiete et sine calumpnia ulterius possidendam, monachis reddo; oletam vero inter meam et eorum terram, Vapincensis sacrista cum aliis quos ipse advocaverit ponet, ecclesiam quoque de Veheneto quam eis prius cum assensu capituli mei dederam, eisdem monachis restituo, ut clerici plenarie eos inde revestiant, me bona fide et sine malo ingenio tractaturum, et deinceps monachis de illa ecclesia et de omnibus aliis rebus quas in episcopatu meo habent, salva justitia mea, me fidelissimum amicum fore promitto. Quod si clerici pacifice eos revestire noluerint, huic mee revesti[ti]oni rebelles exstiterint, eos et coadjutores eorum a liminibus sancte ecclesie sequestrabo, et ecclesiis eorum omnem divinum officium interdicam. Quod ante domnus papa fecerat et modo confirmat, et eis omnimodis inimicus ero; post factam istam revestitionem et satisfactionem domno papa, de contemptu, loco et termino quem domnus papa constituerit, clerici si voluerint causam suam agant. Facta fuit hec apud Sanctum Valerium, in presentia domni pape Gelasii secundi; presentes et testes fuerunt: domnus L. Ostiensis episcopus, et domnus G. E[n]golismensis episcopus, et cardinales domnus Boso et domnus Johannes de Crema, et domnus Corradus; et episcopus Grati[an]opolitanus et Valentinus et Aurasicensis, et plures alii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung