CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3938     View  [Back]
Charta qua Eberardus Cocus et filius ejus Arnaldus, de castro Gordone, duo molendina cum stagno et unam condaminam monachis Cluniacensibus, ad Montem Sancti Johannis dant.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum sit omnibus veritatem amantibus, quod ego Eberardus Cocus et ego Arnaldus, filius suus, de castro Gordone, dedimus, pro remedio animarum nostrarum, patrum et matrum nostrarum, et pro remedio animarum dominorum nostrorum Willelmi et Aymerici de eodem castro Gordone eorumque parentum et omnium parentum nostrorum, in manus domni Pontii sanctę Cluniacensis ęcclesię venerabilis abbatis, ad Montem Sancti Johannis, et fratribus ibi Deo servientibus, eis sine calumpnia, cum omni auctoritate, libertate et utilitate, in pace perpetualiter possidendum, duo molendina cum stagno et unam condeminam, omnia ad pedem ejusdem prefati Montis insimul sita. Preterea unum de filiis meis ei pro monacho reddidi, quem et ipse benigne suscepit. Hujus meę donationis testes sunt: Giraldus de Valon, Willelmus de Gordone, Rotbertus de Alba Roca et alii multi. Actum publice apud castrum Gordonem, anno Dominicę incarnationis M. C. XVIIIIo, anno autem ordinationis domni Pontii abbatis XIo, in die festivitatis sancti Johannis Baptiste, presentibus monachis Cluniacensibus: Wichardo camerario, Iterio, Bernuino capellano. Scriptum autem per manum Hermanni, domni Pontii abbatis notarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung