CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3939     View  [Back]
Charta qua Willelmus et Petrus de Massauc mansum de La Comba monachis Cluniacensibus ad Montem Sancti Johannis, ante castrum Gordonem dant.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum sit omnibus veritatem amantibus, quod ego Willelmus et ego Petrus de Massauc dedimus, pro remedio animarum nostrarum, patrum et matrum nostrarum ac omnium parentum nostrorum, in manus domni Pontii sanctę Cluniacensis ęcclesię venerabilis abbatis, ad Montem Sancti Johannis ante castrum Gordonem, et fratribus ibi Deo servientibus, eis sine calumpnia, cum omni auctoritate, libertate et utilitate, in pace perpetualiter in proprietatem possidendum, illum nostrum mansum de Lacumba cum reditibus suis, aquis aquarumque decursibus, agris, silvis et pratis. Hujus nostrę donationis testes sunt Rainaldus de Rufilac, Giraldus de Lamutta, Willelmus de Gordone et alii multi. Actum publice apud castrum Gordonem, die festivitatis sancti Johannis Baptistę, anno Dominicę incarnationis M. C. nono decimo, anno autem domni Pontii abbatis ordinationis XI, presentibus monachis Cluniacensibus: Wichardo camerario, Iterio de Bosca, Bernuino capellano. Scriptum per manum Hermanni, domni abbatis notarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung