CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3943     View  [Back]
Præceptum Ludovici VI regis Francorum, quo notum facit se recepisse in garda sua monasterium Cluniacense et possessiones ejus in regno Franciæ.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Ego Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum fieri volumus cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod nos, pro salute nostra et stabilitate regni nostri, ad preces archiepiscoporum, episcoporum et principum regni nostri, monasterium Cluniacense, nobilius membrum nostri regni, cum omnibus prioratibus, possessionibus et pertinentiis suis in regno nostro constitutis, in nostra et successorum nostrorum regum Francie defensione, garda et tutela recipimus. Et quia certum est quod singuli prioratus ad abbatem et monasterium Cluniacense pertinentes per abbates Cluniacenses acquisiti sunt et eis dati ad suam et monachorum suorum et pauperum Christi sustentationem, et quod a fundatione ordinis Cluniacensis est observatum, quod abbas Cluniacensis prioratus suos committit regendos et custodiendos, sicut rem suam propriam, cuicumque voluerit de suis monachis, sine aliqua distinctione, electione vel certe persone requisitione vel nominatione, et eosdem removet quando sibi bonum videtur et utile; ideo, ad tanti gregis Dominici unitatem sub potestate et dominio et obedientia abbatis et monasterii Cluniacensis regendam perpetuo, ad requisitionem abbatis et conventus Cluniacensis, et ad preces priorum et monachorum prioratuum Cluniacensium, nomina prioratuum, in quibus abbas Cluniacensis habet et exercet supradicta ad suam voluntatem, presentibus litteris inseri fecimus. Sunt autem hec nomina, videlicet: prioratus Beate Marie de Karitate super Legerim, quam Gauffridus, Autissiodorensis episcopus, et Guillelmus, comes Nivernensis, et Barnardus de Chilant, et alii fideles nostri regni, ad quos locus ille de Caritate, cum villa et pertinentiis suis omnibus in spiritualibus et temporalibus totaliter pertinebat, Hugoni abbati et monasterio Cluniacensi et eorum successoribus dederunt et concesserunt absque ulla retentione, per se et monachos suos professos omni tempore habendum, tenendum et possidendum; prioratus Sancti Martini de Campis Parisiensis, et alii prioratus qui sequuntur, videlicet de Lehuno, de Montedesiderio, de Abbatisvilla, de Crispeyo, de Nantolio, de Autolio, de Grandicampo, de Sancta Margareta, de Consiaco, de Gaia, de Vandopera, de Turribus super Maternam, de Sancto Theobaldo, de Sancta Margareta, de Floriaco, de Vergeio, de Troaldo, de Magombrio, de Longo Ponte, de Nongento, de Gacicuria, de Peuvers, de Ponte Monachorum, de Prato juxta Donziacum, de Sancto Stephano Nivernensi, de Sancto Salvatore Nivernensi, de Sancto Reveriano, de Luperciaco, de Borbonio, de Paredo, de Amberta, de Caroloco, de Marcigniaco, quem Hugo, abbas Cluniacensis, fundavit in patrimonio suo, de Remilliaco, de Wasto, de Bugisent, de Domna Petra, de Silviniaco, de Rivis, de Celsiniis, de Volta, de Sancto Floro, de Portu Sancti Saturnini prioratus. Statuimus insuper et concedimus et promittimus, quod nos et successores nostri reges Francie tenemur abbates qui pro tempore fuerunt et eorum successores et monasterium Cluniacense et prioratus predictos manutenere, deffendere et custodire sicut res proprias, et ipsi abbati et monasterio Cluniacensi garentire cum omnibus bonis et rebus suis in regno nostro positis, vim et violentiam removere, dampna et injurias, a quocumque inferantur, facere emendari promittimus et tenemur pro nobis et successoribus nostris regibus Francie, quotiens nos vel successores nostri reges Francie per abbatem et conventum Cluniacenses fuerimus requisiti. Fortalicia autem, castra et municiones propter necessitates et defensiones corone regni Francie publice faciendas, in manu corone Francie habebimus, abbate et conventu Cluniacensibus prius requisitis; predicta autem aliquo casu extra manum et coronam regni Francie non poterunt ad aliquam aliam personam aliquo modo transferri sive pervenire. Astantibus in palatio nostro hiis quorum subtitulata sunt nomina, facta sunt hec: videlicet Guillelmo, dapifero; Gisleberto, buticulario; Hugone, constabulario; Guidone, camerario. Ut autem hec memorie traderentur, scripto commendavimus, et sigilli nostri auctoritate et nominis nostri impressione, ne a posteris infirmari posset vel infringi, corroboravimus. Actum publice Aurelianis, anno incarnati Verbi millesimo centesimo nono decimo, regni nostri undecimo. S. Guillelmi, dapiferi. S. Gisleberti, buticularii. S. Hugonis, constabularii. S. Guidonis, camerarii. Data per manum Stephani, cancellarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung