CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3946     View  [Back]
Gregorius, presbyter cardinalis, et Pontius, Cluniacensis abbas, fungentes vice domini papæ Calixti, diffiniunt controversiam quæ mota erat inter Basiliensem ecclesiam et monachos Sancti Blasii.
Controversiam quę agitata est inter Basiliensem ecclesiam et monachos Sancti Blasii, nos Gregorius, presbiter cardinalis, et Pontius, Cluniacensis abbas, vice fungentes domini papæ Calexti, per Dei gratiam, sic diffinimus, audita utriusque partis causa. Si alii archiepiscopi vel episcopi regni, qui sunt advocati in abbatiis aliorum episcopatuum jure ęcclesię suę ex concessione vel ex tolerantia sedis apostolicę, electis abbatibus concessionem per virgam fecerint, episcopus quoque Basiliensis abbatibus, qui in ęcclesia Beati Blasii preponendi sunt, post electionem hoc ipsum faciat; quod si Romana ęcclesia ceteris episcopis concessionem per virgam contradixerit, sic se habeat domnus episcopus Basiliensis, sicut et ceteri archiepiscopi vel episcopi dispositione Romane ęcclesię se habuerint. De cetero domnus episcopus predictos Sancti Blasii fratres sic tueatur, ut fratrum religio et monasterii possessio per ejus industriam non minoretur, verum etiam in dies augmentetur. Preterea illa antiqua observantia quę ab episcopis retenta est, et scriptis confirmata, videlicet quod advocatus laicus quem episcopus eis dederit, si tirannidem in possessionibus vel hominibus monasterii exercuerit, ab eodem episcopo amoveatur, et alius bonus subrogetur. Hęc igitur omnia ut rata et illibata permaneant, apostolica auctoritate confirmamus, et sigilli nostri impressione signamus. Actum publice Basileę, apud Sanctum Albanum, anno ab incarnatione M. C. XX, presidente in sede apostolica Calixto papa II, imperante vero Henrico IIIIo imperatore augusto, astantibus atque collaudantibus domno Roudulfo, Basiliensi episcopo, et domno Rostanno, Sancti Blasii abbate. Testes hujus nostrę accionis fuerunt: domnus Giraldus, Lausonensis episcopus et predicti imperatoris cancellarius, et Wichardus, camerarius; Hugo, constabularius; Petrus, armarius; et Willelmus, prior Sancti Albani, monachi Cluniacenses; canonici quoque Basiliensis: Hesso, prepositus; Heremannus, decanus claustri; Hugo, cantor et alii multi. Monachi etiam Sancti Blasii: Drutmannus, Giraldus, et plures alii. De laicis vero, comes Adelberto, Warnerius, advocatus; Warnerius, vicedominus. De prepositis vero Basiliensis ęcclesię: Sigenandus, prepositus Sancti Germanni Grandisvallis, et Bucco, prepositus Sancti Urcini. Scriptum per manus domni Adelberti, prioris de cella Sancti Petri Cluniacensis in Silva Nigra, sub die kal. aprilis. Et nunc, Domine mi, providentia vestrę auctoritatis decernat super hanc rem.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung