CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3950     View  [Back]
Charta qua notum est Hubertum de Saliaco, filium alterius Huberti, confirmavisse monachis Cluniacensibus mansum Mainfredi, juxta portam Besorniaci, et alias terras a patre suo datas.
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod Ubertus de Saliaco misit in vadimonium mansum Mainfredi justa portam [Besorniaci] monachis Cluniensibus, et omnes terras quas ipse Mainfredus tenebat ab eo, et omnes terras quas idem Ubertus habebat, a ripa Grandi usque ad Vinosam, et usque ad Vissandum et Corbolum pro quingentis solidis, eo pacto, ut si Ubertus non redimerit antequam moriatur, perpetualiter habeant et possideant. Hoc autem factum est presentibus monachis Berardo Viridi, Guillelmo de Bersoniaco, Stephano de Galaniaco, ante eclesiam Sancti Odilonis Cluniaci, per manum domni Bernardi camerarii. Testes quoque sunt Andreas prepositus, Johannes secretarius, Garnerius, famulus camerarii; fidejussores vero sunt Girardus Viridis, Petrus Ruils, Gaucerannus de Vitreia. Pro trecentis quoque solidis, quos a domno Bernardo camerario habuit, dedit tres modios vini per unumquemque annum in villa Chagisiaco, in vineis Bernardi et fratrum ejus, qui cognominatur Parvuli, teste ac fidejussore Milone de Oble. Postea vero sanctus Hugo abbas, Lurduni eum Ubertum ... ne jam sibi proxima, recepit ad monachizandum, et tunc idem Ubertus omnia que in vadimonium miserat et que [supra] scripta sunt, pro anima sua, in quantum melius scivit et potuit, Cluniacensi eclesie dedit, et data confir[mavit, et] concessit. S. Luce armarii. S. Artaldi de Lurduno. Testes sunt domnus Bernardus camerarius, Rodulphus famulus, Constabulus, et alii multi. Hoc autem tali modo concessum est obedientie de Besorniaco, ut singulis annis obedientiarius ejus persolvat inde camerario XX solidos in festivitate Sancti Maioli. Sequenti autem tempore, post mortem supradicti Uberti, filius ejus, nomine Ubertus, donum patris sui, anime ejus non bene providens calumnians, repetebat, unde ad placitum venire ipse Ubertus et domnus Bernardus, suprascripto tempore camerarius, nunc vero prior pacificus; isque prior, pro pacanda querela et pro obtinenda pace, Uberto munera dedit. Laudavit ergo Ubertus donum suprascriptum patris sui, et si aliquid juris in eo habebat totum dedit et concessit Deo et servientibus beato Petro Cluniaci. Huic donationi interfuerunt viri veraces testes hi: Domnus Bernardus, prior Cluniacensis, et frater ejus Bernardus; Engelbertus de Yspania, Boso, Fulco, monachi; Artaldus de Busseria, Ubaldus famulus, Stephanus de Cadrella, Dodo de Sancto Germano, Giraldus Pellicus, laici.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung