CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3951     View  [Back]
Diffinitio controversiæ quæ vertebatur inter Petrum de Petrodo (?) et decanum de Caviniis, super præpositura de Salustriaco.
Petrus de Petrodo habuit litigium cum decano de Cavignis, de prepositura de Selustriaco, cui Petro decanus jus obtulit; Petrus autem facere vel suscipere omnino recusavit. Qui tamen Petrus omnino consensit ut causa litigii ventilaretur ante episcopum Matisconensem et Bernardum de Bruerio, atque Guidonem de Berziaco, in presentia decani de Bellojoco, aliorumque multorum, quorum nomina subterleguntur. Que causa consensu Petri et Umberti, fratris ejus, ad hoc deducta est, ut Petrus cum fratribus suis, quicquid de prepositura ante quesierat, ex toto refutaret. Qui etiam omnimodam se pacem servaturum deinceps sub hac re sacramento promisit, atque ut omnes fratres suos id ipsum jurare compelleret eodem sacramento spopondit, quod Umbertus, Oddo et Guillelmus, ut Petrus promiserat, impleverunt. Eodem etiam sacramento promisit Petrus, ut si aliquando Stephanus clericus, frater suus, pro supradicta re vellet aliquomodo calumniari æcclesiam, quod idem Petrus adversus eum pro æcclesia warantiam portaret. Quam ob causam, decanus dedit Petro et fratribus ipsius septuaginta solidos Cluniensis monetæ. His ita compositis, decanus appellavit Petrum, ut de terris monasterii quas injuste detinet sibi faceret rationem, hoc est de manso de Cros, et de terra Guillelmi de Monte Vergeso. De qua appellatione nullam ad presens habere potuit rationem, et consilio amicorum suorum, promisit decanus nullam super hac re a presentis anni resurrectione usque ad alteram resurrectionem adversus Petrum querimoniam se facturum; ab hoc autem termino sine ulla contradictione vel offensione facta a Petro, poterit decanus juris sui rationem, quacumque voluerit hora, requirere. Petrus enim suo ita se sacramento constrinxit, ut nullam æcclesie contrarietatem faceret, si predicte rei justitiam decanus quereret. Horum omnium testes sunt: predictus episcopus, Stephanus, decanus de Bellojoco, Bernardus de Bruerio, Guido de Berziaco, Guicardus de Massilia, Stephanus, prepositus de Civigno, Durannus Largus, Haaldus presbiter de Civigno, Gausbertus presbiter de Carnato, Paganus de Mareza, Guicardus de Solestria et alii plures.
(Au dos:) Pro Chevegnis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung