CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3953     View  [Back]
Charta qua Josbertus de Lino dat monachis Cluniacensibus et domui de Columberiis ligna ad calefaciendum in foresta de Lino, etc.
Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Josbertus de Lino, Cluniacum veniens orationis gratia, pro redemptione anime mee et parentum meorum, donavi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi ecclesie, in communi capitulo, et domui de Columberiis, que ad eam pertinet, in foresta mea de Lino, ut monachi inibi accipiant ligna sufficienter ad calefaciendos se et furnum suum et apud Rabomunt jus pascue, ad pascenda animalia sua. Et ipsi fratres concesserunt mihi, quod tantum facerent pro me post obitum meum, quantum faciunt pro uno de fratribus suis. Hujus rei testes sunt: Frater Otgerius, prior Cluniacensis, et totum capitulum, Rainaldus, miles de Gentiarum; Balduinus, serviens ipsius Josberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung