CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3955     View  [Back]
Epistola Calixti papæ II, ad Berardum, Matiscensem episcopum, qua ei officium episcopale auctoritate sedis apostolicæ interdicit, donec ipsi de illatis Cluniacensi monasterio injuriis satisfaciat.
Calixtus, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Matisconensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Quę Beati Petri Cluniacensi monasterio a te illata sunt et nos et fratres nostros vehementer gravant. Post nostras enim commoniciones, post scripta frequenter missa, manum tuam, quod actenus inauditum est, super ipsam parrochiam extendisti, clericos et laicos excommunicasti et in beati Odonis ecclesia divina penitus celebrari officia prohibuisti. Monachis etiam graves prout asserunt injurias intulisti, et nonnulla eis pertinentia abstulisti. In his tamen omnibus paterna tibi benignitate pepercimus, correctionem tuam, sicut venerabilis frater noster Hu[mbaldus], Lugdunensis archiepiscopus, ad nos veniens promiserat, expectantes. Tu autem, ut prius, sicut et postea, pertinaciter restitisti. Hanc ergo presumptionem et tantum apostolice sedis contemptum ferre diutius non valentes, licet inviti, propter paterne dilectionis et familiaritatis gratiam, ex racionabili fratrum nostrorum sententia, episcopale tibi officium auctoritate sedis apostolicę interdicimus, donec a Cluniacensis monasterii et clericorum seu laicorum et ipsius capellę infestatione desistas, et nobis de contentu nostro satisfacias. Datum Laterani, V idus januarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung